라틴어 문장 검색

Sed quamvis et mulieribus cuncta videantur bona procedere, et multam eis Dominus praerogativam concesserit, et omnium dicantur esse causa et origo bonorum, necessitas sibi tamen evidenter incumbit ut tales de debeant bona facientibus exhibere, ut eorum probitas earum intuitu de virtute in virtutem modis omnibus crescere videatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:2)
At licet Argentum mole incumbente levatum Subsidat, penitusque imo se condat in alveo, Caetera quaeque tument;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:23)
terrae jam bruma incumbit inermis, Frigoraque haud nocitura cadunt, feriuntque paratos.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:29)
pone eminet ingens A tergo gibbus;
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 3:4)
quam vero in humanioribus pacis studiis non emineamus, indicio sunt quos nuper in lucem emisimus versiculi.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:3)
Ipsa tamen fides in prosperis quidem latet, sed eminet in adversis.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:6)
Acrior insultus uiciorum pugnaque maior Nobis incumbet, si nos diuiserit error;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:27)
Restat Auaricie strepitus, cui tota furoris Incumbit rabies, tantique pericula Martis Solus habet, solusque furit, se pluribus offert Vnus et in solo spem desperado gignit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:1)
Virtutumque tamen sidera nulla Istius redimunt noctis abyssum, Incumbit fidei vespera mundo Nocturnumque chaos fraudis abundat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:3)
Interim tenebris coelo circumquaque incumbentibus, Petrus orandi causa ad sanctum sepulcrum redit, ubi sub vigiliis et orationibus fatigatus, somno decipitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 10:1)
Dehinc nocte relata et tenebris incumbentibus, [0456A] plurimis consiliis invicem habitis, consilium repertum est, ut, primo diluculo apparente, ad pontem fluminis Fernae reditum pararent, et Antiochiam, urbem turribus munitam et fundatam et humanis viribus insuperabilem, securi intrarent, ne ponte praevento et flumine ab exercitu Christianorum, periculum vitae expugnati paterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:1)
His ferventior et major incumbebat labor.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 78:5)
Christiani moleste ferentes populi contritionem, labori et bello amplius incumbebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 2:5)
Sic tandem ordinatis viarum custodibus, et in loco praedicti montis Oliveti constitutis, duo Sarraceni ab Ascalone properantes, et regis Babyloniae nuntia defensoribus urbis deferentes, jam noctis [0544D] silentio incumbente, medio custodum venientes astiterunt, urbem sine aliquo obstaculo sperantes ingredi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 28:1)
Post hanc diutinam contentionem, quoniam nox incumbebat, utrinque manus a praelio continuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION