라틴어 문장 검색

Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi Naturalis Historiae septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias voce atque lingua effascinantium, qui si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente haec omnia, nulli aliae causae obnoxia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 8:1)
passus enim est leges istas de tam inmodico supplicio situ atque senio emori.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 11:2)
Similis instantia foederis est resuscitatio papilionum ex frigore stupentium et tanquam emortuarum, per exiguum teporem ignis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:15)
Quinetiam spiritus emortuus, qui in omni tangibili animato continetur, id perpetuo agit, ut partes crassiores digerat et vertat in spiritum, qui deinde exeat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:17)
unde vinum factum est non solum non vapidum aut emortuum, sed multo magis nobile ad gustum, per commixtionem partium suarum (ut videtur) magis exquisitam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:17)
Itaque lenioribus paulisper utemur, ut quae in tumorem perturbationibus influentibus induruerunt ad acrioris uim medicaminis recipiendam tactu blandiore mollescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:5)
emoritur enim vis, si qua supererat, hoc modo erepta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장9)
Sequitur ergo, ut tum utendum sit, cum aut adstringendum corpus sit, quod hebes est, aut molliendum, quod induruit, aut digerendum in eo, quod copia nocet, aut alendum id, quod tenue et infirmum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장5)
Sub hoc venter indurescit, dolorque eius est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장4)
Si vero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur sed neque cotidie neque diu, ne nervi indurescant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장21)
Aut eiusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donec extracta inde gutta indurescat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장67)
praecordia cum ventriculo ab eadem parte indurescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장66)
praecordia indurescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장86)
illud indicium est magnae inflammationis, hoc emortui corporis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장221)
Inter quae, miserum sed unicum auxilium est, ut cetera pars corporis tuta sit, membrum, quod paulatim emoritur, abscidere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장362)

SEARCH

MENU NAVIGATION