라틴어 문장 검색

et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia.
(불가타 성경, 말라키서, 3장3)
Ac saxosum facile est expedire lectione lapidum, quorum si magna est abundantia, velut quibusdam substructionibus partes agri sunt occupandae, ut reliquae emundentur, vel in altitudinem sulco depresso lapides obruendi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 12:1)
Nam ubi greges quadrupedum versantur, quaedam cotidie, ut culina et caprile, quaedam pluviis diebus, ut bubilia et ovilia, debent emundari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 7:2)
Seritur ergo prius emundata inoccataque et aequata pastinatione, macro solo quinis pedibus inter ordines omissis, mediocri senis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 1:1)
Sic deinde ordinata vineta festinabimus emundare, sarmentisque et calamentis 3 liberare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 1:1)
Quod facile evitabimus,si aut stabula roboreis axibus constrata, aut diligenter subinde emundata fuerit humus, et paleae superiectae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 2:3)
Nam his rebus plumam pinnasque emundant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 4:2)
deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque, quas substraturi sunt, sulfure et bitumine atque ardente teda perlustrant, et expiatas cubilibus iniciunt, ita factis concavatis nidis, ne advolantibus aut desilientibus evoluta decidant ova.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 11:5)
nec minus gallinaria semper fumigabimus, et emundata stercore liberabimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 20:5)
tegeticulaeque emundantur, ne stercus urat pedes, quod tamen et ipsum diligenter reponi debet ad cultus agrorum arborumque, sicut et omnium avium, praeterquam nantium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 4:2)
deinde si quid ablui non poterit, pinnis aquilae vel etiam cuius libet vastae alitis,quae rigorem habent, emundari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 7:4)
"et Iohannes zona pellicia cingitur et apostoli iubentur accinctis lumbis habere in manibus evangelii lucernas."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:19)
cum de paradiso virginitatis eiectum tunicis vult vestire pelliciis, quas Helias ad paradisum rediens proiecit in terram?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:9)
post pellicias tunicas initium nuptiarum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:23)
scandalizet Iohannes, quo inter natos mulierum maior nullus fuit, qui angelus dictus ipsum quoque dominum baptizavit, qui camelorum vestitus tegumine zona pellicia cingebatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION