라틴어 문장 검색

Iamdudum, inquit, multa de Virgilio Servium gestit interrogare, quorum enarratio respicit officium litteratoris, et tempus indulgeri optat quo de obscuris ac dubiis sibi a doctiore fiat certior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 2:2)
haec igitur professio, cum brevissime in duas partes dividatur, recte loquendi scientiam et poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte promittit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 120:2)
nam et scribendi ratio coniuncta cum loquendo est, et enarrationem praecedit emendata lectio, et mixtum his omnibus iudicium est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 121:1)
his accedet enarratio historiarum, diligens quidem illa non tamen usque ad supervacuum occupata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 320:1)
et finitae quidem sunt partes duae, quas haec professio pollicetur, id est ratio loquendi et enarratio auctorum, quarum illam hanc historicen vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 325:1)
interim, quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum videtur id quoque, ut moneam, quantum sit collaturus ad profectum discentium rhetor, si, quemadmodum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 88:2)
Quidni ego feliciorem putem Mucium, quod sic tractavit ignem, quasi illam manum tractatori praestitisset ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 53:3)
Syllabarum enarratio et verborum diligentia et fabularum memoria et versuum lex ac modificatio ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 3:3)
pariter et, prout singulis cordi, diversa censentes sermocinabamur, cur a quibusdam protomystarum tamquam scaevus cavendusque tractator improbaretur, quamquam sic esset ad verbum sententiamque translatus ut nec Apuleius Phaedonem sic Platonis neque Tullius Ctesiphontem sic Demosthenis in usum regulamque Romani sermonis exscripserint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 5:2)
quam totam monachus virente in aevo secreta bibit institutione, orator, dialecticus, poeta, tractator, geometra, musicusque, doctus solvere vincla quaestionum et verbi gladio secare sectas, si quae catholicam fidem lacessunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION