라틴어 문장 검색

non aspere ut ille, quem dixi, non vaste, non rustice, non hiulce, sed presse et aequabiliter et leniter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 45:3)
Conlocationis est componere et struere verba sic, ut neve asper eorum concursus neve hiulcus sit, sed quodam modo coagmentatus et levis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 171:2)
Nam ut in legendo oculus sic animus in dicendo prospiciet quid sequatur, ne extremorum verborum cum insequentibus primis concursus aut hiulcas voces efficiat aut asperas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 2:3)
Reliqui habere se videntur angustius, enatant tamen, Epicurus Hieronymus et si qui sunt qui desertum illum Carneadeum curent defendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 87:3)
tamen - genio illius gratias - enatavi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:43)
Tunc pauci enatant, Quia plures onere degravati perierant.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.10)
Ruth dum per stipulas agresti amburitur aestu, fulcra Boos 1 meruit, castoque adscita cubili Christigenam fecunda domum, Davitica regna, edidit atque Deo mortales miscuit ortus, saepe egomet memini fratres geminos ad hiulcum pervenisse simul bivium nutante iuventa et dubitasse diu bifido sub tramite, quodnam esset iter melius;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1213)
"posthinc hiulcis ictibus nudate costarum abdita, ut per latebras 1 vulnerum iecur retectum palpitet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.40)
scindunt utrumque milites taeterrima mucrone hiulco pensilis latus viri, sulcant per artus longa tractim vulnera, obliqua rectis, recta transversis secant, et iam refectis pectus albet ossibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1173)
hoc effusos munimen ad imbris, hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:4)
quid hoc, si fractis enatat exspes navibus, aere dato qui pingitur?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:9)
nam et coeuntes litterae, quae dicuntur, etiam leviorem faciunt orationem, quam si omnia verba suo fine cludantur, et nonnunquam hiulca etiam decent faciuntque ampliora quaedam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 293:2)
Nemo cum sarcinis enatat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 12:2)
Si qua est fides, non enataui, sed eiectus sum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.41)
opima cervix arduos tollit toros naresque hiulcis haustibus patulae fremunt;
(세네카, 파이드라 15:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION