라틴어 문장 검색

Tunc pauci enatant, Quia plures onere degravati perierant.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.10)
stetit illa tremens, uteroque recusso insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 4:10)
quid hoc, si fractis enatat exspes navibus, aere dato qui pingitur?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:9)
Nemo cum sarcinis enatat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 12:2)
Si qua est fides, non enataui, sed eiectus sum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.41)
color igneus illis, non tamen ardor erat, quamvis de nocte recussa excepti soleant sudorem fingere rores.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 187)
"enatat hic pelagus Romani militis ardor et chartam madido transportat corpore siccam."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem86)
ingentes tiliae duae conexis frondibus, fomitibus abiunctis unam umbram non una radice confidunt, in cuius opacitate, cum me meus Ecdicius inlustrat, pilae vacamus, sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior intra spatium ramorum recussa cohibeatur atque illic aleatorium lassis consumpto sphaeristerio faciat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 15:2)
et cum in conspectu pavidae plebis obiectu solo corporis tui ignis recussus in tergum fugitivos flexibus sinuaretur, miraculo terribili novo invisitato 5 affuit flammae cedere per reverentiam, cui sentire defuit per naturam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 4:2)
"sonat orbe recusso discus et Ocbalii coeunt in proelia caestus, at si ipsi rabies ferrique insana voluptas qua tumet, immeritas cineri dabit impius urbes ferrum ignemque ferens, implorantesque Tonantem sternet humi populos miseruntque exhauriet orbem, nunc lenis belli nostraque remittitur ira."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권7)
eiusmodi possessiones et viatica liberis oportere parari, quae etiam e naufragio una possent enatare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말6)
et quatenus eorum partes tangunt summam planitiem liquoris, apparent, uti sunt, directi, cum vero sub aqua sunt demissi, per naturae perlucidam raritatem remittunt enatantes ab suis corporibus fluentes imagines ad summam aquae planitiem, atque eae ibi commotae efficere videntur infractum remorum oculis aspectum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION