라틴어 문장 검색

quia scilicet aer fumum recipit, flammam (neque enim quispiam somniet aerem esse flammam accensam, cum sint corpora plane heterogenea) comprimit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 363:8)
Ex ipsis enim et ad ipsos semper prophetae peroraverant, scilicet ad domesticam dei gentem ex patrum gratia.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 6:1)
Recte enim iuramentum prestatur, si tres comitessecum habeat, scilicet:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 17:12)
Luna enim in quolibet mense bis est in auge, scilicet in praeventione et coniunctione cum sole.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:13)
scilicet eum, cum Alexandreae symposia obiret - est enim Crassus iste, qui non inuitus de die in ganeas conrepat - , in illo cauponii nidore pinnas de penatibus suis aduectas aucupatum, fumum domus suae adgnouisse patrio culmine longe exortum.
(아풀레이우스, 변명 55:4)
ortus enim erat de Gothis et Iutis, de semine scilicet Stuf et Wihtgar, duorum fratrum et etiam comitum, qui, accepta potestate Uuectae insulae ab avunculo suo Cerdic rege et Cynric filio suo, consobrino eorum, paucos Britones eiusdem insulae accolas, quos in ea invenire potuerunt, in loco, qui dicitur Guuihtgaraburhg, occiderunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 2 5:5)
neque enim fortissime credo quod dignaberis habere dominos Teucros, scilicet ignavos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8651)
sed si perficitur de hortis Sili, hoc est si perficis (est enim totum positum in te), nihil est scilicet quod de Cottae cogitemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 27 2:4)
Ubi enim voluptas, ibi et studium, per quod scilicet voluptas sapit;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:3)
maiores enim nostri has mensas habebant in honore deorum, panicias scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2572)
sed scilicet tibi parui tuaeque examinationi has non recensendas (hoc enim parum est) sed defaecandas, ut aiunt, limandasque commisi, sciens te inmodicum esse fautorem non studiorum modo verum etiam studiosorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Constantio suo salutem 3:1)
Hoc enim modo decursum vitae tribus fatalibus deabus attribuit Plato, inceptionem scilicet Clotho et Lachesi progressum et conclusionem termini Atropo, sicut dicitur:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 5:4)
Neque enim quenquam cum Paracelso delirare juvet, qui (distillationibus suis scilicet occaecatus) nutritionem per separationem tantum fieri voluit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:9)
Qui enim dum valet corpore tolerantiam imperat in morbis compluribus, qui scilicet non sunt acuti, diaeta sola et corporis regimine paulo exquisitiore curari possit absque multa medicatione.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:23)
aut enim in terra purgantur quae nimis oppressae sordibus fuerint, deditae scilicet corporalibus blandimentis, id est transeunt in corpora terrena:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7413)

SEARCH

MENU NAVIGATION