라틴어 문장 검색

Homini dolenti Deus rationes non tradit ad omnia enodanda, sed offert suam responsionem sub specie praesentiae quae eum comitatur, sub specie historiae boni quod cuilibet passionis historiae nectitur ad aperiendum in ea luminis aditum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 110:7)
"trepidus te territat hostis, sed tutus claudente freto, velut hispidus alta sus prope tesqua iacet claususque cacuminat albis os nigrum telis gravidum;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 43)
"Hic aliquis tum forte Getes, dum falce recocta ictibus informat saxoque cacuminat ensem, iam promptus caluisse tubis, iam iamque frequenti caede sepulturus terram non hoste sepulto, claruit ut primum nomen venientis Aviti, exclamat:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 167)
seu Martem simulat modo in catenas missum Lemniacas, modo aut repulso formam imponit apri caputque saetis et tergum asperat hispidisque malis leve incurvat ebur, vel ille fingit hirtam dorsa feram repanda tela attritu adsiduo cacuminantem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium64)
primum tecti apice in conum cacuminato, cum ab angulis quadrifariam concurrentia dorsa cristarum tegnlis interiacentibus imbricarentur (ipsa vero convenientibus mensuris exactissima spatiositate quadratur, ita ut ministeriorum sese non impediente famulatu tot possit recipere sellas quot solet sigma personas), fenestras e regione conditor binas confinio camerae pendentis admovit, ut suspicientum visui fabrefactum lacunar aperiret, interior parietum facies solo levigati caementi candore contenta est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 5:2)
qui, si etiam in scribendis maiorum tuorum virtutibus fuisset hebetatus, tuis denuo meritis cacuminaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION