라틴어 문장 검색

nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi et miseram taetris se suffit odoribus ipsa, quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:20)
suffire thymo fumigare, ut exinde inimica illis animalia fugiant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2411)
in enodandis autem nominibus quod miserandum sit laboratis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 62:3)
huc venit incinctus tunica mercator et urna purus suffita, quam ferat, haurit aquam, uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda omnia, quae dominos sunt habitura novos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권417)
Homini dolenti Deus rationes non tradit ad omnia enodanda, sed offert suam responsionem sub specie praesentiae quae eum comitatur, sub specie historiae boni quod cuilibet passionis historiae nectitur ad aperiendum in ea luminis aditum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 110:7)
perfidus ille Deo, quamvis non perfidus orbi, augustum caput ante pedes curvare Minervae fictilis et soleas Iunonis lambere, plantis Herculis advolvi, genua incerare Dianae, quin et Apollineo frontem submittere gypso aut Pollucis equum suffire ardentibus extis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3145)
Sin duram metues hiemem parcesque futuro contunsosque animos et res miserabere fractas, at suffire thymo cerasque recidere inanes quis dubitet?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:4)
dein, quemcumque locum externae tetigere puellae, suffiit, at pura limina tergit aqua, imperat et totas iterum mutare lucernas, terque meum tetigit sulpuris igne caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 851)
cumque pransuro Sardanapallicum in morem panis daretur e Leontina segete confectus, insuper dapes cultae ferculis cultioribus apponerentur, spumarent Falerno gemmae capaces inque crystallis calerent unguenta glacialibus, huc 2 suffita cinnamo ac ture cenatio spargeret peregrinos naribus odores et madescentes nardo capillos circumfusa florum serta siccarent, coepit supra tergum sic recumbentis repente vibrari mucro destrictus e lacunaribus, qui videbatur in iugulum purpurati iam iamque ruiturus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION