라틴어 문장 검색

Sed, antequam arma in Britonem reprimere posset, velocissime Brito et occulto ingenio ense custodem in brachio repercussit, eius dextram amputatam simul cum clava emisit in terram, et, quum eum penitus interimere vellet, exclamavit custos et ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:7)
Fatalem quoties gruibus distrinxerat ensem, Truncavitque alas, celerique fugam absulit hosti!
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 9:3)
Vindex a tergo implacabile saevit, et ensem
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 10:4)
sic amicitiae laxandas habenas, quas vel astringat cum velit, vel remittat.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:7)
coepit me et ipse arctius solito diligere, habenas laxare affectui, et meo se pectori totum infundere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:4)
pudeat nostra terris decreta silere, Quod nostri languescit amor, quod fama tepescens Torpet et a toto uiles proscribimur orbe, Quod laxas mundo sceleris concedit habenas Thesiphone nostraque sibi de gente triumphans Gaudet et a nostro luctu sibi gaudia suggit:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:14)
Nunc magis euadens celestia uertice pulsat, Nunc oculos frustrans celestibus insidet, ad nos Nunc redit et nostra sese castigat habena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:13)
Se totam Racio speculis expendit in istis, Sed magis ad presens uisus indulget habenis, Mentem sollicitat, animum diffundit, ut intus Hauriat a speculis aliquid racione probatum, Quod digne ferri tantas mereatur ad aures.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:8)
Quomodo concludens conclusio singula fine Legitimo claudit, sistens sermonis habenas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:19)
Anticipat monitum calcaris, sponte meatum Aggreditur facilique tamen frenatur habena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:5)
Primum sternit equm, stratum conscendit, habenis Corrigit excursus, in uirga uisitat, instat Verbere, uoce, minis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:2)
Non Racio sursum deflectere possit habenas, Quas retinent instanter equi domineque repugnant Effrenes, ultraque negant seruire jubenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:9)
Omnibus exclusis, solum regina secundum Consorti concedit equm, qui parcius ipsum Admiretur iter nec multum deneget ipsos Ascensus, fractus freni melioris habena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:15)
Huius ab imperio celestis curia pendet, Huius ad imperium deuota mente parata, Cum qua celestis regni moderatur habenas, Qui pater et proles eiusdem, natus et actor Cuncta regit, sine fine regens, quo rege triumphat In celo miles, in terris militat exul.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:5)
Ergo sufficiat Fides, disquirere cesset Hic Racio, sistatque Fides Racionis habenas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION