라틴어 문장 검색

, multisque hinc et inde prolatis atque enumeratis rebus negotio penitus infecto discessum est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 192:6)
Nemo tamen mortalium enumerare potest, qualia pericula ibi pertulerint, vel quot milia hominum in diversis praeliis ibi corruerint ex utraque parte;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:7)
cuius uersus quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi;
(아풀레이우스, 변명 10:24)
maxima quaeque scelera si ex omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies, ut contra haut temere inter inlustris uiros diuites comparent, sed quemcunque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est.
(아풀레이우스, 변명 17:4)
ille enim, quantum scio, enumerat uittas mollis et uerbenas pinguis et tura mascula et licia discolora, praeterea laurum fragilem, limum durabilem, ceram liquabilem, nec minus quae iam in opere serio scripsit:
(아풀레이우스, 변명 28:14)
iam me clamabis magica nomina Aegyptio uel Babylonico ritu percensere:
(아풀레이우스, 변명 36:6)
innumerabilia genera piscium enumerat, quae scilicet curiose cognorat.
(아풀레이우스, 변명 37:2)
Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia uniuersum mundum molitus, is igitur postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit et, cur quaeque membra nobis diuina prouidentia fabricata sint, aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset.
(아풀레이우스, 변명 47:1)
nec hoc ad tempus compono, sed abhinc ferme triennium est, cum primis diebus quibus Oeam ueneram publice disserens de Aesculapii maiestate eadem ista prae me tuli et quot sacra nossem percensui.
(아풀레이우스, 변명 53:13)
en adest Cornelius Saturninus artifex, uir inter suos et arte laudatus et moribus comprobatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et ueritate percensuit:
(아풀레이우스, 변명 59:4)
Vide quaeso, Maxime, quem tumultum suscitarint, quoniam ego paucos magorum nominatim percensui.
(아풀레이우스, 변명 89:1)
ubi omnia quae didicit maledicta percensuit, denuo repetit eandem cantilenam.
(아풀레이우스, 플로리다 12:20)
nec destitit, donec eius voluntati succubuit maritus et sic, ignarus suorum, domus alienae percenset infortunium:
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:10)
Nam sequentis temporis successu ex improviso dedit mihi Exanceastre, cum omni parochia, quae ad se pertinebat, in Saxonia et in Cornubia, exceptis cotidianis donis innumerabilibus in omni genere terrestris divitiae, quae hoc in loco percensere longum est, ne fastidium legentibus procreent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:10)
Tam multa autem sunt, ut facilius possim enumerare quae habeam, quam quae habere desidero.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION