라틴어 문장 검색

Et si tum non esset vera haec enuntiatio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 40:4)
Capiet Numantiam Scipio, ne illa quidem eversa vera est haec enuntiatio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 40:5)
Sed ex aeternitate vera fuit haec enuntiatio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 54:2)
nisi forte volumus Epicureorum opinionem sequi, qui tales enuntiationes nec veras nec falsas esse dicunt aut, cum id pudet, illud tamen dicunt, quod est inpudentius, veras esse ex contrariis diiunctiones, sed, quae in his enuntiata essent, eorum neutrum esse verum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 54:5)
tenebitur id, quod a Chrysippo defenditur, omnem enuntiationem aut veram aut falsam esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 55:5)
nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et saltationi, ut in ipsa insit, non foris petatur extremum, id est artis effectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 31:3)
Memmius autem dirempta coitione invito Calvino plane refrixerat et eo magis nunc totus iacet quod iam intellegebamus enuntiationem illam Memmi valde Caesari displicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 17 6:1)
finitio igitur est rei propositae propria et dilucida et breviter comprehensa verbis enuntiatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 130:3)
ante omnia igitur illi, qui totidem figuras putant quot adfectus, repudiandi, non quia adfectus non sit quaedam qualitas mentis, sed quia figura, quam non communiter, sed proprie nominamus, non sit simplex rei cuiuscunque enuntiatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 24:1)
Inde Romani arcessitos artifices mutuantur, tempus, enuntiationem, ut ludii a Lydis vocarentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:2)
quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:4)
et quem ad modum oportunitas - sic enim appellemus εὐκαιρίαν - non fit maior productione temporis - habent enim suum modum, quae oportuna dicuntur - , sic recta effectio - κατόρθωσιν enim ita appello, quoniam rectum factum κατόρθωμα - , recta igitur effectio, item convenientia, denique ipsum bonum, quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi accessionem nullam habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION