라틴어 문장 검색

tunc piget ire domum, maestoque novissima campo exit et oppositas impasta avertitur herbas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권66)
Et equi fortes exierunt et quaerebant ire et discurrere per terram. Et dixit: "Ite, perambulate terram". Et perambulaverunt terram.
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장7)
exeat corpus de loco I secundum lineolam IT, ea cum velocitate quam corpus aliud, vi aliqua uniformi centripeta, de loco P cadendo acquirere posset in D: sitq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VIII. De Inventione Orbium in quibus corpora viribus quibuscunq; centripetis agitata revolventur. 17:2)
nam cum modo exibat foras, ad portum se aibat ire, me huc obviam iussit sibi venire ad Veneris fanum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 22)
Et ecce exiit sus de villa cum magna ira et ibat insequendo eum per silvam.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 12. Reginae quarta historia: Aper 1:2)
ego eum adeo arcessi huc ad me quam primum volo, iussique exire huc servom eius, ut ad forum iret;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 56)
profluvium porro qui taetri sanguinis acre exierat, tamen in nervos huic morbus et artus ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:1)
sit ventura dies mundi quae subruat arces, purpureus pluvias cur bibit arcus aquas, aut cur Perrhaebi tremuere cacumina Pindi, solis et atratis luxerit orbis equis, cur serus versare boves et plaustra Bootes, Pleiadum spisso cur coit igne chorus, curve suos fines altum non exeat aequor, plenus et in partes quattuor annus eat;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 518)
In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: " Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장11)
is cum omnium primum arma telaque quae Capuae erant ad se conferenda curasset, custodiis ad omnes portas dispositis, ne quis exire aut emitti posset, praesidium Punicum comprehendit, senatum Campanum ire in castra ad imperatores Romanos iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 201:1)
Sed postquam nil posse dolos nec pallia fraudis Fraus uidet, exit bella, fuge committitur, arma Exuit et uite partem lucratur eundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:23)
egregii quotiens exisset foederis auctor, stipatur sociis, circumque armata clientum agmina privatis ibant famulantia signis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:37)
Sed quemadmodum virtutes receptae exire non possunt facilisque earum tutela est, ita initium ad illas eundi arduum, quia hoc proprium inbecillae mentis atque aegrae est, formidare inexperta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 9:1)
41. Omnes mercatores habeant salvum et securum exire de Anglia, et venire in Angliam, et morari, et ire per Angliam, tam per terram quam per aquam, ad emendum et vendendum, sine omnibus malis toltis, per antiquas et rectas consuetudines, preterquam in tempore gwerre, et si sint de terra contra nos gwerrina;
(Magna Carta 43:1)
Praeterea si non contemnit venientes extrinsecus causas et aliquid timet, cum fortiter eundum erit adversus tela, ignes, pro patria, legibus, libertate, cunctanter exibit et animo recedente.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION