라틴어 문장 검색

Eodem quoque tempore cum parere desinent aves, id est, ab idibus Novembribus pretiosiores cibi subtrahendi sunt, et vinacea praebenda, quae satis commode pascunt, adiectis interdum tritici excrementis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 25:2)
sed ubi copia est, etiam glans ac vinacea praebentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 6:4)
Contentus tamen non debet esse diligens paterfamilias cibis, quos suapte natura terra gignit, sed temporibus anni, quibus silvae pabulis carent, condita messe clausis succurrere, hordeoque alere, vel adorco farre aut faba, primumque etiam vinaceis, quicquid denique vilissime constiterit, dare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 6:1)
qua epulatione equiti R. contra se hilarius auidiusque uescenti partes suas misit, sed et senatori ob eandem causam codicillos, quibus praetorem eum extra ordinem designabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 2:3)
quidam tradunt ideo Potitiis ab Hercule sacra commissa, quod cum ipse Hercules, rem divinam faciens, preces praecaneret, quas Potitius diceret, et pro eo deo, cui Hercules rem divinam faciebat, ipsum Herculem fortuitu invocasset Potitius, fertur tunc Herculem accepto omine divinitatis, reiecto Pinario, perpetuae epulationis sacrum Potitio tradidisse, a quo videbatur consecratus, et Potitios dici, quod eorum auctor epulis sacris potitus sit, Pinarios, quod eis, sicut dictum est, fames epularum sacrarum indicta sit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2703)
omitto enim vim ipsam omnium quae generantur e terra, quae ex fici tantulo grano aut ex acini vinaceo aut ex ceterarum frugum aut stirpium minutissimis seminibus tantos truncos ramosque procreet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:3)
Petelini idem fecerunt in ultima fame, nec quicquam aliud in hac epulatione captabant, nisi tantum ne esurirent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION