라틴어 문장 검색

aliquantum ante aciem cum equitibus paucis evectus in medios hostes ingentem cum suis ardorem pavorem hostibus iniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 269:1)
Ut vero ad locum perventum est, Gozelinus cum quinquaginta equitibus in una acie a dextris attitulatus est ad subveniendum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:7)
Godefridus de Burs sexaginta equites in sua acie retinens, cum omni comitatu robustorum peditum in medio constitutus, [0714D] audacter pastores pastorumque magistros impetit, praedam abducere conatus, et omnibus viribus rapinae insistens, nimium processit inter manus defensorum gregis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:9)
sagittarios ante aciem constituit, equites dextro sinistroque cornu opponit et ita praecipit ut providerent ne multitudine equitatus hostium circumvenirentur:
(카이사르, 아프리카 전기 13:4)
instinctos ruentisque ita disposuit, ut peditum auxilia, quae octo milium erant, mediam aciem firmarent, equitum tria milia cornibus adfunderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 2:1)
ita equitum quoque fusa acies, quae una fecerat anceps certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 207:3)
primo proelio, quod ab Sempronio incaute inconsulteque commissum est, non subsidiis firmata acie, non equite apte locato concursum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 404:1)
pariter sustulit clamorem acies et emissus eques libero cum in hostem invehitur incompositisque adversus equestrem procellam subitum pavorem offundit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 56:1)
in hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal, postquam stantem pro castris hostium aciem vidit, equites Numidas leviumque armorum Baliares et Afros demisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 290:1)
utrimque nudata equite erat Punica acies cum pedes concurrit, nec spe nec viribus iam par.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 453:1)
equites earum extra aciem in locum patentem Q. et P. Minucios militum educere iussit, unde, cum signum dedisset, impetum ex aperto facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 42:1)
pars magna equitum mediam traiecit aciem et ad terga pugnantium pervasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 73:1)
mediam autem aciem cum delectis equitibus extraordinariis tenebat Q. Mucius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 638:1)
Dux Godefridus cum Teutonicis, Alemanis, Bawaris, Saxonibus, Lotharingis, ex duobus millibus equitum et peditum suam aciem composuit, quorum manus et gladius solet esse saevissimus in cervicibus inimicorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:10)
Proinde Alamanni, pulsis disiectisque equitibus nostris, primam aciem peditum incesserunt, earn abiecta resistendi animositate pulsuri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION