라틴어 문장 검색

tollitur in caelum clamor occiso eo, qui auctor disrumpendi foederis fuerat, exortus est clamor, et statim secuta fuga Rutulorum, ut 'versique vicissim pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros'. et bene vicissim, quia Troianos in fugam versos fuisse, exinde apparet, quod supra dixit subeunt equites et spicula castris densa cadunt mediis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4621)
Nihil hosticum de ipso senatu, de equite, de castris, de palatiis ipsis spirat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 8:4)
eques usque ad castra pavidos egit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 268:3)
omnibus iunioribus sacramento adactis dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et composita magistri equitum cura, castra in tutiorem locum redacta, cohortes quae signa amiserant extra vallum sine tentoriis destitutas invenit, exercitum avidum pugnae, quo maturius ignominia aboleretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 39:1)
dum elephanti traiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum ubi et quantae copiae essent et quid pararent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 288:1)
consul ubi silentium in castris et ne paucos quidem qui prima luce obambulaverant parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra praemissis, postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 630:1)
itaque collaudato Euandro signa referri peditumque agmen redire in castra iubet, equitibus receptui canere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 651:1)
Reliqui coeunt inter se et repentino periculo exterriti sinistras sagis involvunt gladiosque destringunt atque ita se a cetratis equitibusque defendunt castrorum propinquitate confisi seque in castra recipiunt et ab eis cohortibus, quae erant in statione ad portas, defenduntur.
(카이사르, 내란기, 1권 75:5)
Nondum opere castrorum perfecto equites ex statione nuntiant magna auxilia equitum peditumque ab rege missa Uticam venire;
(카이사르, 내란기, 2권 26:2)
Nec mora, surgente primo diluculo quartae diei, per universa castra jubentur armari universi equites et pedites, et signis cornicinum intonare, et bellum congregari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:5)
Ad haec Baldewinus de Burg, ad idem negotium contrahendi escas cum Thoma de Feria castro, assumpta manu equitum, progressus, obviam fugitivis et disturbatis fratribus factus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:5)
subeunt equites, et spicula castris densa cadunt mediis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:10)
Iamque nocturno itinere fessis omnibus Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, cum equites Mauri nuntiant Iugurtham circiter duum milium interuallo ante consedisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장11)
fusi hostes Satricum, quod duo milia inde aberat, non castra peterent, ab equite maxime caesi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 337:1)
his fere mille effectis centum admiscet equites et nocte super castra in montes evadere ac silvis se occultare iubet neque inde ante movere quam ab se acceperint signum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 142:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION