라틴어 문장 검색

Pudet filiis supervivere, taedet cum tot adversa audiamus charissimorum, lucem hanc carpere:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:6)
et non saxa (ut erant antehac) armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli, et graviora gladiis pocula (testa enim bibere iam pudebat), quaerebantur et aedes marmoreae, cum scriptum sit antiquitatibus, Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 6:2)
nec pudebit imperatorem, cuncta bona in animi cultu ponentem, profiteri paupertatem honestam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 5:3)
Nec fateri pudebit, interiturum me ferro, dudum didici fide fatidica praecinente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 18:1)
summos uincere parua pudet.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:7)
Certus equidem eram proque uero obtinebam, Maxime Cl(audi) quique in consilio estis, Sicinium Aemilianum, senem notissimae temeritatis, accusationem mei prius apud te coeptam quam apud se cogitatam penuria criminum solis conuiciis impleturum;
(아풀레이우스, 변명 1:1)
equidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit.
(아풀레이우스, 변명 10:4)
equidem scio et filiorum cariores esse qui similes uidentur et publicitus simulacrum suum cuique, quod uideat, pro meritis praemio tribui.
(아풀레이우스, 변명 13:3)
quod si etiam ditibus ad argumentum modestiae quaeritur imago quaepiam et color paupertatis, cur eius pudeat tenuioris, qui eam non simulatam, sed uere fungimur?
(아풀레이우스, 변명 18:7)
Possum equidem tibi et ipsius nominis controuersiam facere, neminem nostrum pauperem esse qui superuacanea nolit, possit necessaria, quae natura oppido pauca sunt.
(아풀레이우스, 변명 19:1)
equidem didici ea re praecedere maxime deos hominibus, quod nulla re ad usum sui indigeant, igitur ex nobis cui quam minimis opus sit, eum esse deo similiorem.
(아풀레이우스, 변명 20:9)
neque enim dubitassem equidem uel uniuersum patrimonium impendere, ut acquirerem mihi quod maius est contemptu patrimonii.
(아풀레이우스, 변명 22:3)
Possem equidem bono periculo uel his dictis contentus perorare:
(아풀레이우스, 변명 26:1)
equidem non magis arbitror quam si lepores quaererem uel apros uel altilia.
(아풀레이우스, 변명 28:5)
nolo equidem nec necessarium habeo tibi dicere, sed per te, si potes, ad hoc quaesisse me argue;
(아풀레이우스, 변명 30:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION