라틴어 문장 검색

Hoc mihi contingat, sacro de carcere missis Insistam forti mente vehendus equis, Et modo lora dabo, modo verbere terga notabo, Nunc stringam metas interiore rota.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 28)
parva vehatur equo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 161:3)
Hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus exierat, curruque atrorum vectus equorum ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:1)
medios volat ecce per hostis vectus equo spumante Saces, adversa sagitta saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:2)
quia nimirum sanctum esse uirum conperiit, atque equo uehi, quo esset necesse, conpulit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III.5)
Camillus, meliore multo laude quam cum triumphantem albi per urbem vexerant equi insignis, iustitia fideque hostibus victis cum in urbem redisset, taciti eius verecundiam non tulit senatus quin sine mora voti liberaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 321:1)
Nondum apud Noricum exuto penitus Gallo, Apodemius quoad vixerat igneus turbarum incentor, raptos eius calceos vehens, equorum permutatione veloci, ut nimietate cogendi quosdam exstingueret, praecursorius index Mediolanum advenit ingressusque regiam, ante pedes proiecit Constantii, velut spolia regis occisi Parthorum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 2:1)
uxorem quoque eius Saloninam, quamquam in nullius iniuriam insignis equo ostroque veheretur, tamquam laesi gravabantur, insita mortalibus natura recentem aliorum felicitatem acribus oculis introspicere modumque fortunae a nullis magis exigere quam quos in aequo viderunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 20장3)
Exaudiebant tamen strepitus habenarum, quibus equi currum vehentes identidem verberabantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 38:2)
hanc ille vectus Pegaso equo qui volabat, occidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1188)
non Tantalides, agitante Cupidine currus, Pisaeam Phrygiis vexit eburnus equis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1180)
"at Thrasyllus ferae quidem pepercit sed equi, quo vehebatur Tlepolemus, postremos poplites lancea feriens amputat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:31)
Equo Dialem flaminem vehi religio est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 4:1)
Ipse equo in oppidum vectus prosequentibus compluribus senatoribus, quo in numero erat Ser.
(카이사르, 내란기, 2권 44:4)
Equi binos armatos vehunt, quorum invicem singuli repente desiliunt et equestris pugnae ordinem turbant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION