라틴어 문장 검색

Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei ".
내가 너희에게 말한다. 내 아버지의 나라에서 너희와 함께 새 포도주를 마실 그날까지, 이제부터 포도나무 열매로 빚은 것을 다시는 마시지 않겠다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 26장29)
Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei ".
내가 진실로 너희에게 말한다. 내가 하느님 나라에서 새 포도주를 마실 그날까지, 포도나무 열매로 빚은 것을 결코 다시는 마시지 않겠다.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 14장25)
Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: " Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
요한은 자기에게 세례를 받으러 오는 군중에게 말하였다. “독사의 자식들아, 다가오는 진노를 피하라고 누가 너희에게 일러 주더냐? (불가타 성경, 루카 복음서, 3장7)
Dixit autem Dominus: " Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: "Eradicare et transplantare in mare", et oboediret vobis.
그러자 주님께서 이르셨다. “너희가 겨자씨 한 알만한 믿음이라도 있으면, 이 돌무화과나무더러 ‘뽑혀서 바다에 심겨라.’ 하더라도, 그것이 너희에게 복종할 것이다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 17장6)
Hi sunt in agapis vestris maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes; nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur; arbores autumnales infructuosae bis mortuae, eradicatae;
겁도 없이 여러분과 잔치를 벌이면서 자신만 돌보는 저들은 여러분의 애찬을 더럽히는 자들입니다. 바람에 떠밀려 가 버리는 메마른 구름이고, 늦가을까지 열매 하나 없이 두 번이나 죽어 뿌리째 뽑힌 나무이며, (불가타 성경, 유다 서간 1:12)
eradices gentilium vitiorum omnem conceptum;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 13:3)
Oratione autem finita, coeptum iter arripuit, et non multo post tempore, ut in oratione deprecatus fuerat, se ab illo dolore medicatum esse divinitus sensit, ita ut funditus eradicaretur, quamvis et hunc dolorem in primaevo iuventutis suae flore devota oratione et frequenti Deo supplicatione pius supplex nactus fuerat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:10)
Itaque tam recenti et inexpectato periculo expergefactus, animo volvebat quibus modis tam rebellionis praeteritae participes et fautores eradicaret, suam similium periculorum semina in futurum extingueret, simulque hominum male erga res suas animatorum receptacula omnia et refugia, ubi rebellionibus suis paulo post vivificandis incubant, amoveret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 15:6)
Quia Gaza deserta erit, et Ascalon desolata, Azotum in meridie eicient, et Accaron eradicabitur.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장4)
Et peremit omnem masculinum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transivit per civitatem super interfectos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장51)
Et, cum conclusus esset locus, discessit quasi iterum reversurus et universam Ioppitarum civitatem eradicaturus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장7)
quin potius confusionis ruborem et in vobis et aliis, nomine solo archimandritis, per orbem dumtaxat pudor eradicatus non sit totaliter, accendisse;
(단테 알리기에리, Epistolae 78:2)
Di te eradicent:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 466)
Di te eradicent, Syre, qui me hinc extrudis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 392)
ut ab aemulis, quam a suis sociis eradicandi iudicarentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION