라틴어 문장 검색

etsi eo te adhuc consilio usum intellego, ut id reprehendere non audeam, .non quin ab eo ipse dissentiam, sed quod ea te sapientia esse iudicem, ut meum consilium non anteponam tuo, tamen et amicitiae nostrae vetustas et tua summa erga me benevolentia, quae mihi iam a pueritia tua cognita est, me hortata est ut ea scriberem ad te, quae et saluti tuae conducere arbitrarer et non aliena esse ducerem a dignitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 7 1:1)
itaque cum et tua summa amplitudo et dignitas et meus magnus honos magnaque existimatio postulare videatur ut a te plurimis verbis contendam ac petam ut quam honorificentissimum senatus consultum de meis rebus gestis faciendum cures, non audeo vehementer a te contendere, ne aut ipse tuae perpetuae consuetudinis erga me oblitus esse videar aut te oblitum putem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 13 2:3)
omnis erit aetas mihi ad eorum erga me merita praedicanda atque recolenda, hodierno autem die nominatim a me magistratibus statui gratias esse agendas, et de privatis uni, qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum Romanum supplex obsecrasset, sententiam dixisset eam quam vos secuti mihi dignitatem meam reddidistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 1:11)
animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius.
야곱이 라반의 얼굴을 살펴보니, 자기를 대하는 태도가 예전 같지 않았다. (불가타 성경, 창세기, 31장2)
dixitque eis: " Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius; Deus autem patris mei fuit mecum,
그들에게 말하였다. “내가 당신네 아버지의 얼굴을 살펴보니 나를 대하는 것이 예전 같지 않소. 그러나 내 아버지의 하느님께서는 나와 함께 계셔 주셨소. (불가타 성경, 창세기, 31장5)
" Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus.
“이 사람들은 우리에게 호의를 지니고 있습니다. 그러니 그들이 이 땅에 살면서 두루 돌아다닐 수 있게 해 줍시다. 이 땅은 그들을 받아들일 수 있을 만큼 넓습니다. 그들의 딸들을 아내로 데려오고 우리 딸들을 그들에게 줍시다. (불가타 성경, 창세기, 34장21)
" Praesto sum ", ait ei: " Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur ". Missus de valle Hebron venit in Sichem;
이스라엘이 그에게 말하였다. “가서 네 형들이 잘 있는지, 양들도 잘 있는지 보고 나에게 소식을 가져오너라.” 이렇게 해서 그는 요셉을 헤브론 골짜기에서 떠나보냈다. 요셉이 스켐에 도착하였다. (불가타 성경, 창세기, 37장14)
Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium roboris mei; prior in dignitate, maior in robore!
르우벤아, 너는 나의 맏아들 나의 힘, 내 정력의 첫 열매. 너는 영광이 넘치고 힘이 넘친다. (불가타 성경, 창세기, 49장3)
Derelinquens autem David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis et interrogabat, si omnia recte agerentur erga fratres suos.
다윗은 가지고 온 짐을 짐 지키는 군사에게 맡기고, 전열로 달려가 형들에게 문안하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장22)
Et addidit Ionathan ut faceret David iurare per dilectionem suam erga illum; sicut animam enim suam, ita diligebat eum.
요나탄은 다윗을 자기 목숨처럼 사랑하였으므로, 그에 대한 사랑으로 다윗에게 다시 맹세하게 하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 20장17)
Quid est homo, quia magnificas eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum?
사람이 무엇이기에 당신께서는 그를 대단히 여기시고 그에게 마음을 기울이십니까? (불가타 성경, 욥기, 7장17)
In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ruina principis.
백성이 많은 것은 임금의 영광이고 국민이 적은 것은 제후의 멸망이다. (불가타 성경, 잠언, 14장28)
Corona dignitatis canities, quae in viis iustitiae reperietur.
백발은 영광의 면류관 의로운 길에서 얻어진다. (불가타 성경, 잠언, 16장31)
positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum.
어리석은 자에게는 매우 높은 자리가 주어지고 부자들은 천한 자리에 앉게 되는 것이다. (불가타 성경, 코헬렛, 10장6)
Et dixit Dominus: " Eo quod appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et est timor eorum erga me velut mandatum hominum perceptum,
주님께서 말씀하셨다. “이 백성이 입으로는 나에게 다가오고 입술로는 나를 공경하지만 그 마음은 내게서 멀리 떠나 있고 나에 대한 그들의 경외심은 사람들에게서 배운 계명일 뿐이니 (불가타 성경, 이사야서, 29장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION