라틴어 문장 검색

Item altera navis trieris ex eadem classe errabunda ac tempestate delata ad Aegimurum a classe Vari et M.
(카이사르, 아프리카 전기 44:4)
illinc Armeniae vibratis crinibus alae herbida collectae facili velamina nodo;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:54)
Plurimum enim refert non adsiccato suco fimum vires continere et assiduo macerari liquore, ut, si qua interiecta sint stramentis aut paleis spinarum vel graminum semina, intereant nec in agrum exportata segetes herbidas reddant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 22:1)
Campum non aequissima situm planitie nec perlibrata, sed exigue prona, collem clementer et molliter adsurgentem, montem 2 sublimem et asperum, sed nemorosum et herbidum, maxime probaverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 1:2)
Nam melius nemoribus herbidis et frutectis et carectis pascitur,quoniam siccis ac lapidosis locis durantur ungulae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:2)
Generosis circa vernum aequinoctium mares iniungentur, ut eodem tempore, quo conceperint,iam laetis et herbidis campis post annum parvo cum labore fetum educent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 3:2)
Sequeris autem novalia non solum herbida, sed quae plerumque vidua sunt spinis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 9:3)
Herbidus silvestrisque ager planus sublimi clauditur maceria, cuius tribus lateribus porticus applicantur, et in quarto duae cellae, ut sit altera custodis habitatio, atque altera stabulum pavonum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 3:4)
Palustris quoque,sed herbidus ager destinetur, atque alia pabula conserantur, ut vicia, trifolium, faenum Graecum, sed praecipue genus intubi, quod σέριν Graeci appellant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 2:4)
nam exorta vis locustarum ambederat quidquid herbidum aut frondosum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장8)
secutus Moyses coniectura herbidi soli largas aquarum venas aperit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장5)
et cum luminibus extinctis decessisset uia, diu errabundus tandem ad lucem duce reperto per angustissimos tramites pedibus euasit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 31장 2:2)
In vertice herbidus campus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 27:2)
Ergo ordinibus solutis per totum saltum errabundum agmen ferebatur, multique prius metu quam labore defetigati prostraverant humi corpora, quamquam imbrem vis frigoris concreto gelu adstrinxerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 7:1)
inde pedem sospes multa cum laude reflexit errabunda regens tenui vestigia filo, ne labyrintheis e flexibus egredientem tecti frustraretur inobservabilis error.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION