라틴어 문장 검색

Cuius assertioni, quia in tantum fidem accommodasti, ut in promptuario memoriae verba ex integro reconderes, quae postmodum iunioribus mellito ore eructares, coeperunt fratres instantius meae pusillitati incumbere, ut eorum ferventi desiderio satisfacerem ac pro virium facultate tantorum operum seriem perire non sinerem.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:1)
Deinde totum virus quo pectus iuvenis aspergeretur, evomuit, adiciens verbum ambitionis incitamentum, fomentum invidiae, zeli et amaritudinis incentivum:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:24)
Hac eciam racione probat quod nullus ibidem Exalat uapor in nebulas, nec pendulus humor Ethera uelat aquis, ubi nullas euomit auras Terra, nec ignis ibi suspendit in ethere nubes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:13)
Demonstrat que uerba, quibus uel quando tacenda Queue loqui deceat, ne uel dicenda tacendo Strangulet, aut nimio largus sermone tacenda Euomat atque seram diffuso subtrahat ori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:4)
Absorbet nunc unda uiros, nunc euomit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:6)
Cum per haec verba, mihi natura suam faciem develaret, suaque admonitione quasi clave praeambula, cognitionis suae mihi januam reseraret, a meae mentis confinio stuporis evaporat nubecula, et per hanc admonitionem velut quodam potionis remedio, omnes phantasiae reliquias quasi nauseans, stomachus mentis evomuit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:1)
Talia enim indignanter eructo, ut pudici homines pudoris characterem revereantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:53)
Potus etiam inundans diluvium, in nimias despumat libidines, cibique effrenis ingurgitatio consimiles nauseas superfluitatis eructat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:41)
Haec est invidia, quae in illos quos vitiorum absorbet infernus, a quibus corporis dotes ratio naturae proscribit, quos in paupertatem insanae fortunae evomit, indignantis suae detractionis aculeos facit otiari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:8)
qui mellitae adulationis favos foras eructant;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:4)
quoniam ubi muneris perorat altitudo, adulator hypocriticas laudes, famas umbratiles, de thesauro sui cordis eructat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:13)
foris mellitos adulationis compluunt imbres, intus detractionis evomunt tempestates.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:27)
Si tempus adsit, si locus exigat, Surgat sepultae massa pecuniae, Nummos crumenae funditus evomant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:10)
Qui in praecipitio arrogantiae exaltatus, spiritum elevationis eructat, in vallem dejectae humilitatis ruinose descendat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:7)
"Mel invenisti, comede quodtibi sufficit, ne forte satiatus evomas illud.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 222:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION