라틴어 문장 검색

Commendat itaque divinae gloriam excellentiae ipsa quoque ejus singularitas, quae operum quoque ipsius maxima est commendatio, tam in his faciendis, quam in eis disponendis atque regendis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:12)
Haec quidem ad astruendam divinae singularitatem excellentiae pro rationibus induci satis esse arbitror, quibus et facile assentiri quemcunque bonum existimo, qui nulli invidus, omnium rerum commendationi plurimum congaudet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:14)
Maxime vero Deus, qui ubique per substantiam esse conceditur, non habet quo moveatur localiter, cum ubique sit essentialiter.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:18)
impuritas luminis,remotio luminis vel a lumine, ventus sive aura, obstaculum lumini appositum, occulatio luminis, et luminis singularitas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 18:4)
Singularitas denique luminis aufferenda est, quia cumscientia nostra debet omnibus lucere atque conferi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 22:17)
(3) Hoc etiam videtur per rationem, quia quorum est unus essentialis actus, illorum videtur esse una natura;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 4:1)
(3) Ad illud quod obicitur per rationem, dicendum, quod quorum ex aequo est unus essentialis actus, illorum est una natura.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 11:1)
ut irregularitas sive singularitas omnis reperiatur pendere ab aliqua forma communi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 295:8)
ut convincatur ista heterogenia (quae in opinione est) vera non esse aut essentialis, sed nil aliud esse quam modificatio naturae communis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 332:2)
Itaque ab hoc initio facile insurgit intellectus, repudiata heterogenia essentiali, ad inquirendum quae sint differentiae illae quae revera reperiuntur inter calorem solis et ignis, ex quibus fit ut eorum operationes sint tam dissimiles, utcunque illi ipsi participent ex natura communi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:9)
Hoc est, si capita religionis plane essentialia et fundamentalia rite discernantur et distinguantur a capitibus quae non sunt ex fide, sed ex opinione probabili et intentione sancta, propter ordinem et ecclesiae politiam sancita.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:12)
Quantum ad advocatos qui caussas agunt, patientia et gravitas in caussis audiendis iustitiae est pars essentialis, et iudex nimium interloquens minime est cymbalum bene sonans.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:2)
Nam homo, si consideretur secundum utranque partem essentialem, scilicet animam et corpus, corruptibilis est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:7)
ex hoste penates optima locutio est, plusque significat de pluralitate ad singularitatem transire, ut 'venor multis canibus' et 'multa cane'. ut Horatius aut trudit acres hinc et hinc multa cane apros in obstantes plagas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 37812)
Illud, universali ratione, implicatum est systema quod cum multis essentialibus vitae humanae condicionibus sociatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION