라틴어 문장 검색

Sed et hoc de idonea ratione descendit, quod mustum grave est, et flatus et aquae permixtione et pondere suo cito in intestina delabitur ac profluit, nec manet in locis obnoxiis ebrietati:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 18:1)
Sit pia, sit locuples, sed potet filia mustum:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVII3)
Vix implet cocleam peracta messis, Et mustum nuce condimus picata.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII11)
Sic ego istis censuerim et novam istam quasi de musto ac lacu fervidam orationem fugiendam nec illam praeclaram Thucydidi nimis veterem tamquam Anicianam notam persequendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 3:3)
sed et tu vigilantiae suae me, id est famae meae statum causamque commenda, vereor autem ne famem populi Romani theatralis caveae fragor insonet et infortunio meo publica deputetur esuries.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Campaniano suo salutem 2:1)
restat, ut vestra beatitudo conpunctorii salubritate sermonis avidam nostrae ignorantiae pascat esuriem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Eutropio salutem 2:1)
Esuriem dapibus superauit, frigora ueste, Atque animas monitis texit ab hoste sacris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION