라틴어 문장 검색

multo amplius illi qui Origenis tot et tantis haeresibus irretiti expositiones atque sententias tam studiose ad nostram transtulerunt atque induxerunt aedificationem, cum ex infidelitate damnabiliores omnibus, ut dictum est, constet esse haereticos.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:2)
Cujus quidem innumeras ac supramodum abominandas haereses silentio deperire non sustinuerunt, quasi et in his retractandis aliquam praeviderent utilitatem, ac si ab eis designatis, atque damnatis, caeteri sibi facilius providerent, aut quibus eas rationibus dissolverent, si quis in eis illos illaquearet addiscerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:3)
Nam oportet, inquit Apostolus, haereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant (I Cor. XI, 19).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:14)
Ad tempus, inquit, valet haeresis, ut electi quique manifesti fiant, et probati sint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:10)
Praetermitto Judaeos et ethnicos.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 23:1)
Hoc illi attendant qui de fide amplius minime scribendum autumant, cum mille, ut aiunt, hoc tempore haereses pullulent, quasi ipsi omnium conscientias et fidem cognoverint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 29:2)
Imo eodem tempore alia est essentialiter aqua fontis quam rivi seu stagni, unde fortassis haec similitudo illi potius suffragatur haeresi, quae ita per tempora proprietates personarum commiscet, ut eamdem personam dicat quando vult esse Patrem, quando vult esse Filium vel Spiritum sanctum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:11)
Verumtamen caritatis vel benevolentiae nomine quid ethnicus ille significare voluerit, non video.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:4)
nisi et ethnicis et iudaeis, iniquis insuper christianis eam convenire putarem.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:10)
Nec mirum si inter ethnicos verae virtutis rari fuerunt sectatores, qui virtutum largitorem et Dominum nesciebant, de quo scriptum est:
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:1)
Nam ut ethnicis etiam placuit, non aqua, non igni pluribus locis utimur quam amico.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:12)
Quid si pessimi quique vel ethnici in consensu facinorum et flagitiorum sic se diligant, ut velint pro invicem mori, eos ne ad summam amicitiae conscendisse fatebimur?
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:28)
Et forte haec ethnicus ille de nostris mutuavit thesauris, sensum prophetae nostri suis exprimens verbis.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:13)
Georgius, Alexandriae episcopus ab ethnicis Alexandrinis cum duobus aliis per vicos trahitur, discerpiturque ac crematur impune.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장1)
Heresis Feliciana primo ibi condempnata est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 792 108:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION