라틴어 문장 검색

quos ego existimo, etiamsi qui ipsi rem publicam non gesserint, tamen, quoniam de re publica multa quaesierint et scripserint, functos esse aliquo rei publicae munere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 19:4)
Sufficit enim ad id quod agitur, etiamsi exceptionem nonnullam singularem aut raram patiantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:14)
- Lectionem quam recepi, etiamsi repugnante Morgagnio, firmare mihi videtur Plinius.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).411)
Ex quo efficitur, etiamsi sit atomus eaque declinet, declinare sine causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 33:7)
quae finitio, etiamsi distat aliquo, nisi tamen propriis et differentibus adiuvatur, inanis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 154:4)
sed neque, quod finem habet similem, utique in eundem venit finem ὁμοιόπτωτον, quia ὁμοιόπτωτον est tantum casu simile, etiamsi dissimilia sint quae declinentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 232:2)
siquidem et Periclem, cuius eloquentiae, etiamsi nulla ad nos venerunt, vim tamen quandam incredibilem cum historici, tum etiam, liberrimum hominum genus, comici veteres tradunt, Anaxagorae physici constat auditorem fuisse, et Demosthenem, principem omnium Graeciae oratorum, dedisse operam Platoni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 74:2)
aeolicae quoque litterae, qua servum , etiamsi forma a nobis repudiata est, vis tamen nos ipsa persequitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 195:3)
Non accidit hoc ab infirmitate mentis, sed a novitate rei, quae inexercitatos, etiamsi non concutit, movet naturali in hoc facilitate corporis pronos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 5:1)
item quae ipsa aut cuius pater emancipatus sit, etiamsi vivo patre in avi potestate sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 5:1)
eras enim tu quaestor, pecuniam publicam tu tractabas, ex qua, etiamsi cuperet praetor, tamen ne qua deductio fieret magna ex parte tua potestas erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 2:3)
In aliis autem, quae illi obiciuntur, etiamsi errare convincitur, tamen, donec corrigatur, tolerabilius sustinetur.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 6:11)
Atque ibi Stoicus censebat et vitam beatam homini virtute animi sola et summam malitia sola posse effici, etiamsi cetera bona omnia quae corporalia et externa appellarentur virtuti deessent, malitiae adessent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 5:1)
Dixitque ei rex, postquam vinum biberat: " Quid petis, ut detur tibi, et pro qua re postulas? Etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis ".
(불가타 성경, 에스테르기, 5장6)
Non placet autem detracta voluptate aegritudinem statim consequi, nisi in voluptatis locum dolor forte successerit, at contra gaudere nosmet omittendis doloribus, etiamsi voluptas ea, quae sensum moveat, nulla successerit, eoque intellegi potest quanta voluptas sit non dolere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 73:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION