라틴어 문장 검색

Sed etsi in coronam coactis, nos coronam naribus novimus;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 6:1)
Sed etsi Varro ludios a ludo id est a lusu interpretatur, sicut et Lupercos ludios appellabant, quod ludendo discurrant, tamen eum lusum iuvenum et diebus festis et templis et religionibus reputat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:3)
et ideo certum est licito et Saturnalium et Saturnaliorum dici, cum alterum regula cum auctoritate, alterum, etsi sola sed multorum, defendit auctoritas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 16:2)
sed haec etsi praeclare, nondum tamen perpolita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 117:1)
sed tamen etsi uberior liberalitas huius, gratior esse videbatur eorum qui occuparant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 17 8:5)
sed tamen etsi omnium causa quos commendo velle debeo, tamen cum omnibus non eadem mihi causa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 714)
sed, etsi forte contingat ad bonos mores ab errore migrare, paucorum est incipere de maxumis, et eos, qui diu totum indulserint sibi, protinus totum et pariter incidere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Ambrosio salutem. 3:2)
Sed haec, etsi extrinsecus, non tamen intempestive videor hoc loco rettulisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 17:6)
quod etsi non dissimulationis sed potius leniendi et sanandi animi causa facio, tamen si mihi minus proficio simulationi certe facio satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 20 2:4)
etsi illi iuvenes sed si tu melius quidpiam speras, quod et plura audis et interes consiliis, scribas ad me velim simulque cogites quid agendum nobis sit super legatione votiva.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 22 4:11)
sed, tamen etsi antea scripsi quae existimavi scribi oportere, tamen hoc tempore breviter commonendum putavi, ne quo in periculo te proprio existimares esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 15 2:1)
sed quia interdum etsi non per foederum veritatem, saltim per indutiarum imaginem quaedam spei nostrae libertatis fenestra resplendet, impense flagito, uti nos, cum maxime potes, affatu paginae frequentis impertias, sciens tibi in animis obsessorum civium illam manere gratiam, quae obliviscatur obsidentis invidiam, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Calminio suo salutem 2:1)
Sed rex Scotiae, etsi iudicium suum formaliter de Perkino retractare recusasset, quod tantis pignoribus obstrinxeret, tamen intra secreta animi sui frequentibus Anglorum quos circa se habebat sermonibus et aliis diversis relationibus motus, coepit eum pro impostore ducere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:31)
Quod ne fiat, diligentis patris-familias est, primam quamque arborem senio defectam tollere, et in eius locum novellam restituere,nec eam viviradice frequentare,ea etsi sit facultas, sed,quod est longe melius, ex proximo propagare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 37:2)
etsi tuae litterae (sed iam nimis veteres sunt) recte sperare iubent, tamen exspecto recens aliquid.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 17-18 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION