라틴어 문장 검색

et Datus Atellanarum histrio in cantico quodam ita demonstrauerat, ut bibentem natantemque faceret, exitum scilicet Claudi Agrippinaeque significans, et in nouissima clausula Orcus uobis ducit pedes senatum gestu notarat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 3:2)
Licinium Mucianum notae impudicitiae, sed meritorum fiducia minus sui reuerentem, numquam nisi clam et hactenus retaxare sustinuit, ut apud communem aliquem amicum querens adderet clausulam:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 13장 1:2)
Verum quia nonnulla regalium clausularum videbatur hortari ut, si quando nuntiorum facultas adesset, Celsitudini regie aliquid peroptando de status mei condizione referrem, quamvis quedam presumptionis facies interdicat, obedientie tamen suadente virtute obediam. 5.
(단테 알리기에리, Epistolae 70:2)
Populus deinde inter utriusque suffragia divisus est, et cum canticum quoddam saltaret Hylas cuius clausula erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 13:1)
melior tamen est superior etymologia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1723)
sciendum autem est etiam Latina nomina Graecam plerumque etymologiam recipere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1842)
varia quidem dicuntur, melius tamen hoc fingitur, ut tractum nomen sit a Graeca etymologia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3122)
quod metri causa fit vel ratione clausularum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 13)
telorum interea cessat genus bene addidit 'genus'. telum enim dicitur secundum Graecam etymologiam ἀπο` τοῦ τηλόθεν quicquid longe iaci potest:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4681)
vestibulum ut Varro dicit, etymologiae non habet proprietatem, sed fit pro captu ingenii:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2731)
aut certe secundum Graecam etymologiam ὅτι τη`ν κόρην τείνει ἤτοι τινάσσει, id est quod extendit puellam, ut maiorque videri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3472)
sedebat ut Asper dicit 'erat', quae clausula antiqua est et de usu remota.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 49)
licet varia de etymologia huius nominis dicantur, ut diximus supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3165)
si autem Latinum est, stulte sensit, nam Graecum nomen etymologiam Latinam non recipit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 313)
ergo cum mortuo dicitur 'vale', non etymologia consideranda est, sed consuetudo, quod nullis 'vale' dicimus nisi a quibus recedimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 973)

SEARCH

MENU NAVIGATION