라틴어 문장 검색

At ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur-, et sicco limosum praeferemus, ut paludem rimentur, effodiantquelumbricos, atque in luto volutentur, quod est huic pecudi gratissimum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 7:1)
Limosa regio planum educat piscem, velut soleam, rhombum, passerem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 7:3)
angustus is trames vastas inter paludes et quondam a L. Domitio aggeratus, cetera limosa, tenacia gravi caeno aut rivis incerta erant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장11)
plurimus circa aquilas labor, quae neque ferri adversum ingruentia tela neque figi limosa humo poterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장9)
circensibus spatio circi ab utraque parte producto et in gyrum euripo addito quadrigas bigasque et equos desultorios agitauerunt nobilissimi iuuenes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 2:2)
secat aurea fluctu tegmina Chalcidicas fugiens Euripus harenas,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 481:1)
Euboan insulam continenti adhaerentem tenui freto reciprocantibus aquis Euripus abscindit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 9:1)
Atque aliquis, magno quaerens exempla timori, Non alios, inquit, motus tunc fata parabant, Cum post Teutonicos victor Libycosque triumphos Exsul limosa Marius caput abdidit ulva.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:1)
Secreta tenebis Litoris Euboici, memorando condite busto, Qua maris angustat fauces saxosa Carystos, Et tumidis infesta colit qua numina Rhamnus, Arctatus rapida fervet qua gurgite pontus, Euripusque trahit, cursum mutantibus undis, Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulim.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:79)
limosoque lacu ut verisimilem fugam faciat, circumstantiis utitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1351)
limosa enim est et papyris referta et alta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1546)
unde et in circo falae dicuntur divisiones inter euripum et metas, quod ibi constructis ad tempus turribus, his telis pugna edi solebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7024)
circa hanc Chalcidem ille euripus est, qui septies in uno die aestu maris fluit ac refluit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 506)
quid Chalcidico Euripo in motu identidem reciprocando putas fieri posse constantius, quid freto Siciliensi, quid Oceani fervore illis in locis, "Europam Libyamque rapax ubi dividit unda"?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 24:2)
Notavimus etiam circa angulos repositorii Marsyas quattuor, ex quorum utriculis garum- piperatum currebat super pisces, qui tanquam in euripo natabant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 36:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION