라틴어 문장 검색

Reliquae naves hostium promunturium superarunt atque Hadrumetum in cothonem se universae contulerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 63:5)
Caesar eodem vento promunturium superare non potuit atque in salo in ancoris ea nocte commoratus prima luce Hadrumetum accedit ibique navibus onerariis quae erant extra cothonem incensis omnibusque reliquis ab eis aut subductis aut in cothonem compulsis paulisper commoratus, si forte vellent classe dimicare, rursus se recepit in castra.
(카이사르, 아프리카 전기 63:6)
Hae naves Euro, qui multos dies continenter flabat, portum capere prohibebantur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:5)
Erant eius modi fere situs oppidorum ut posita in extremis lingulis promunturiisque neque pedibus aditum haberent, cum ex alto se aestus incitavisset, quod [bis] accidit semper horarum XII spatio, neque navibus, quod rursus minuente aestu naves in vadis adflictarentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 12장1)
Euro vento leviores cum bellantur equites.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM244)
strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장19)
strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 5:4)
strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 7:6)
agnosco fremitum, quo palluit Eurus, quo Mauri Gildoque ruit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:309)
urbs aequaeva polo, tum demum ferrea sumet ius in te Lachesis, cum sic mutaverit axem foederibus natura novis, ut flumine verso inriget Aegyptum Tanais, Maeotida Nilus, Eurus ab occasu, Zephyrus se promat ab Indis Caucasiisque iugis calido nigrantibus Austro Gaetulas Aquilo glacie constringat harenas.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:15)
Oceani summo circumfluus aequore lucus trans Indos Eurumque viret, qui primus anhelis sollicitatur equis vicinaque verbera sentit umida roranti resonant cum limina curru, unde rubet ventura dies longeque coruscis nox adflata rotis refugo pallescit amictu:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix1)
venit et extremo Phoenix longaevus ab Euro adportans unco cinnama rara pede.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam4)
terrarum tu pande vias, tu mitibus Euris aequora pacari prosperiora iube, ut tibi Pierides doctumque fluens Aganippe debita servato vota cliente canant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam22)
Iam simul emissis rapido velocior Euro fertur equis;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:45)
quantusque feretur idem per Zephyri metas Hymenaeus et Euri!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:393)

SEARCH

MENU NAVIGATION