라틴어 문장 검색

plerique vestem linteam stillante fingunt sanguine, tutamen ut sacrum suis domi reservent posteris.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.104)
At qui deinde locum tenuit virtute secundum, levibus huic hamis consertam auroque trilicem loricam, quam Demoleo detraxerat ipse victor apud rapidum Simoënta sub Ilio alto, donat habere viro, decus et tutamen in armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:5)
Te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi oppetere et late terram consternere tergo Occidis, Argivae quem non potuere phalanges sternere nec Priami regnorum eversor Achilles;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 22:8)
eversorem quoque carthaginis et Numantiae pro Scipione et romanae eloquentiae principem pro Cicerone posuisse non dubitem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 249:2)
En adsum hoc vobis probaturus, sub isto tot civitatium eversore munimenta incussu arietis labefieri et turrium altitudinem cuniculis ac latentibus fossis repente desidere et aequaturum editissimas arces aggerem crescere, at nulla machinamenta posse reperiri, quae bene fundatum animum agitent.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 30:1)
Quis, ede, nostri decoris eversor fuit?
(세네카, 파이드라 12:46)
"latebris quibus abdere temptas eversorem Asiae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권215)
Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii et pabulo inde, et post convivium incesto, quod eversores luminum canes, lenones scilicet tenebrarum, libidinum impiarum in verecundiam1 procurent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION