라틴어 문장 검색

Non curante illo, inquit, qui docet quanta eloquentia doceat, sed quanta evidentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:7)
Sed absit me in evidenti fallacia reperiri, ut quod a cunctis laudatur hominibus mea debeat obumbrare facundia quum, sive malorum sive bonorum hominum famae quis si reperiatur propria relatione detrahere, eius de quo loquitur nullo modo possit apud prudentes allidere famam, sed suam ipsius affatu noscatur opinionem gravare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:6)
Nam quum ex his quae cauto et implicato sermone narrabam mea vobis posset esse intentio manifesta, quasi quid peterem nullatenus intelligentes postulastis evidentiori vobis illud explicari sermone.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 7:3)
Cessat ergo ratio vestra evidentissima ratione collisa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 10:5)
Quare autem aliud in femina quam in masculo ex ipsa natura contingat, evidenti potestis ratione videre.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 18:8)
si nimia fuerit instantis improbitas, ultimo sibi loco respondeat quod alterius se iam colligavit amori, eius autem dictis corde non debet annuere nec eius narrationes recolere nec personae gestus imaginari, nec de eo saepius cogitare, ne propter mulieris defectum amoris pateat subintrandi materia et eius animum advertendi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 46:13)
Quomodo sub breuibus uerbis narratio uerum Explicat, aut latitans ueri sub imagine falsum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:15)
Et quid per singula meae narrationis curriculum evagari permitto?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:27)
Poetae tamen aliquando historiales [0451D] eventus joculationibus fabulosis quadam eleganti fictura confoederant, ut ex diversorum competenti conjunctura, ipsius narrationis elegantior pictura resultet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:8)
Quamvis ergo, ut poetae testati sunt plerique homines talibus Veneris terminis sint abusi ad litteram, narratio tamen illa vel deos esse, vel ipsos in Veneris gymnasiis latuisse, mentitur, et in nimiae falsitatis vesperascit occasum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:13)
ideo, ista nube taciturnitatis obduxi, alia vero in luce verae narrationis explicui.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:14)
Ab altiori enim sumens initium, excellentiori quaesito meae volo narrationis seriem contexere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:4)
inextricabilem etenim ejusdem labyrinthum affectanter investigare conaris, cum potius meae narrationi sententiarum locupletatae divitiis, mentis attentionem attentius adaptare deberes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:3)
nunc stylus paululum maturior ad praefinitae narrationis propositum revertatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:8)
[0465C] Tunc illa ad acerrimas invectionis demorsiones gyrans suae narrationis incessum, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION