라틴어 문장 검색

Operantur autem secundum analogiam et poros corporis cui adjunguntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 128:3)
sed cum analogia, qualis competit sensui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 251:13)
nam tum demum haec simulacra per Analogiam non incommode substituentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:10)
Nobilium igitur et eminentioris dignitatis hominum numerus auctus, magis quam pro analogiae plebeiorum, celeriter statum depauperat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 15:8)
Imo quod hunc effectum reddit magis exitiosum, illud est, quod amittitur plane rerum analogia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:13)
Nam et ea, quae de numeris a Nichomacho diffusius disputata sunt, moderata brevitate collegi et quae transcursa velocius angustiorem intellegentiae praestabant aditum mediocri adiectione reseravi, ut aliquando ad evidentiam rerum nostris etiam formulis ac descriptionibus uteremur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:4)
Quod ad Erasistratum pertinet, primum ipsa evidentia eius opinioni repugnat quia raro nisi post horum aliquid morbus venit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium172)
Quod ad Erasistratum pertinet, primum ipsa euidentia eius opinioni repugnat * * quia raro nisi post horum aliquid morbus uenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 58:1)
Quod ad Erasistratum pertinet, primum ipsa evidentia ejus opinioni repugnat;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 58:1)
reliquit et 'de analogia' duos libros et 'Anticatones' totidem ac praeterea poema quod inscribitur Iter.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 5:1)
Itaque, cum in dogmatibus moralis negotii amicitiam adequari et salvari analogo doceatur, ad retribuendum pro collatis beneficiis plus quam semel analogiam se mihi votivum est;
(단테 알리기에리, Epistolae 93:2)
20. Ad evidentiam itaque dicendorum, sciendum est quod istius operis non est simplex sensus, ymo dici potest polysemos, hoc est plurium sensuum;
(단테 알리기에리, Epistolae 97:1)
Et ad evidentiam eius quod queritur advertendum quod, quemadmodum est finis aliquis ad quem natura producit pollicem, et alius ab hoc ad quem manum totam, et rursus alius ab utroque ad quem brachium, aliusque ab omnibus ad quem totum hominem;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:4)
Ad evidentiam subassumpte sciendum quod iustitia, de se et in propria natura considerata, est quedam rectitudo sive regula obliquum hinc inde abiciens:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:7)
Ad evidentiam primi notandum quod iustitie maxime contrariatur cupiditas, ut innuit Aristotiles in quinto ad Nicomacum.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION