라틴어 문장 검색

Ad evidentiam primi notandum quod iustitie maxime contrariatur cupiditas, ut innuit Aristotiles in quinto ad Nicomacum.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:33)
Hiis itaque ad evidentiam subassumpte prenotatis cui non satis persuasum est romani populi patrem, et per consequens ipsum populum, nobilissimum fuisse sub celo?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 10:4)
Ad cuius evidentiam advertendum quod quelibet res est propter aliquem finem;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:25)
Hoc viso, ad meliorem huius et aliarum inferius factarum solutionum evidentiam advertendum quod circa sensum misticum dupliciter errare contingit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:18)
Ad cuius evidentiam sciendum quod aliud est esse hominem et aliud est esse Papam;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:14)
Ad evidentiam autem minoris sciendum quod natura Ecclesie forma est Ecclesie:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:5)
Ad quorum evidentiam sciendum est, quod sicut homo tripliciter spirituatus est, videlicet vegetabili, animali et rationali, triplex iter perambulat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 18:2)
est autem stilus grandiloquus, qui constat alto sermone magnisque sententiis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr44)
scimus enim tria esse genera dicendi, humile medium grandiloquum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr45)
tres enim sunt characteres, humilis, medius, grandiloquus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 111)
nam in Aeneide grandiloquum habet, in georgicis medium, in bucolicis humilem pro qualitate negotiorum et perso- narum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 113)
Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam priores fuisse dicturos, sed ad ea quae contra dicerentur dici oportere putabant, ne qui fallerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:6)
Nam et grandiloqui, ut ita dicam, fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate verborum, vehementes varii, copiosi graves, ad permovendos et convertendos animos instructi et parati - quod ipsum alii aspera tristi horrida oratione neque perfecta atque conclusa consequebantur, alii levi et structa et terminata - , et contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 4:2)
qui tandem isti grandiloqui contra haec duo, quae maxime angunt, melius se habent quam Epicurus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 89:1)
sunt qui adiiciant his evidentiam, quae ἐνάργεια Graece vocatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 152:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION