라틴어 문장 검색

Vitia quoque si qua sint oris, diligenti cura emendanda sunt, ne verbasint inflata vel anhelata vel in faucibus frendentia, nec vocis immanitateresonantia, non aspera frendentibus vel hiantibus labiis prolata;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 87:7)
Evolat emissum semel irrevocabile verbum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 151:21)
Denique in exitu ipso videmus quemadmodum anima decedentis paulatim solvat se vinculis carnis, et ore emissa evolet tamquam carcereo corporis hujus exuta gurgustio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 4:11)
Contendamus ad illud aeternum, ad illud divinum evolemus pennis dilectionis, et remigio charitatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:13)
Vult enim et ipsa fugere et evolare supra mundum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:25)
His ergo anima quae cupit evolare, deponitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 4:1)
id autem quod familiare virtutibus, amicum disciplinis, studiosum gloriae, sequax boni, Deo subditum est, ad illud sublime evolet;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:2)
Nocte fervet, die anhelat, de sommo excitat, a negotio abducit, a ratione revocat, aufert consilium, amantes inquietat, lapsos inclinat, castis insidiatur, potiendo inflammat, usuque accenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:4)
et unde vox evolat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:10)
Evolare foras non sinas cupiditates tuas, exire in vulgus libidinem;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:9)
Sed ubi mens justi viri sobria atque integra a corruptione diluvii, divinae cognitionis inflammata desiderio exsilire atque evolare voluit in superiora, detexit omnia quae erant impedimento, et speciem voluptatis, quae quodam operimento caeteras tegebat partes corporis redoperuit ac retexit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:9)
Susceptus tamen idem dux leniter adactusque, inclinante negotio ipso cervices, adorare sollemniter anhelantem celsius purpuratum, ut spectabilis colebatur et intimus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 27:1)
Ad ultimum exceptis victoriis, per quas cadentes saepe incolumi contumacia barbaros fudit, quod profuerit anhelantibus extrema penuria Gallis, hinc maxime claret, quod primitus partes eas ingressus, pro capitulis singulis tributi nomine vicenos quinos aureos repperit flagitari, discedens vero septenos tantum munera universa complentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 14:1)
Ignorans fortasse, quosdam veterum principum in pace quidem lictoribus fuisse contentos, ubi vero proeliorum ardor nihil perpeti poterat segne, alium anhelante rabido flatu ventorum lenunculo se commisisse piscantis, alium ad Deciorum exempla vovisse pro re publica spiritum, alium hostilia castra per semet ipsum cum militibus infimis explorasse, diversos denique actibus inclaruisse magnificis, ut glorias suas posteritatis celebri memoriae commendarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 3:1)
Verum Alamanni bella alacriter ineuntes, altius anhelabant, velut quodam furoris afflatu, opposita omnia deleturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION