라틴어 문장 검색

nam cum dixisset 'talis', addidit 'sic illa'. rvinam prona trahit ita enim exaedificatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7092)
ex quo more in urbibus tropaea figuntur arcubus exaedificatis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 63)
nunc vero, Crasse, mea quoque te iam causa rogo, ut, quoniam tantum habemus oti, quantum iam diu nobis non contigit, ne graveris exaedificare id opus, quod instituisti:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 164:3)
domum Rabirianam Neapoli, quam tu iam dimensam et exaedificatam animo habebas, M. Fontius emit HS CCCI X_X_X_. id te scire volui, si quid forte ea res ad cogitationes tuas pertineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 6 2:3)
ne exaedificatum quidem hunc mundum divino consilio existimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 169:3)
qui cum Apollini Delphis templum exaedificavissent, venerantes deum petiverunt mercedem non parvam quidem operis et laboris sui:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 113:2)
Ut sese inclusit ruptisque immane catenis deiecit saxum, ferro quod et arte paterna pendebat, fultosque emuniit obice postis, ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque accessum lustrans huc ora ferebat et illuc, dentibus infrendens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:5)
Operae pretium est, cum domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissumi mortales, fecere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장4)
Quae tam emunita et in altum subducta vitae quies, quam non dolor territet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 4:4)
olim iam aduersus hunc metum emuniuit animum;
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 10:12)
Non opus est instruere in altum editas arces nec in adscensum arduos colles emunire nec latera montium abscidere, multiplicibus se muris turribusque saepire :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 117:1)
pars ostro tenues auroque sonantes emunire toros alteque inferre tapetas, pars teretes levare manu ac disponere mensas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권179)
qui cum haud parvus et ipse militiae adderetur labor, minus tamen plebs gravabatur se templa deum exaedificare manibus suis quam postquam et ad alia ut specie minora, sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera, foros in circo faciendos cloacamque maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 567:2)
et turris ingens imminebat, et murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat, et iuventus delecta ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur ibi vi maiore obsistebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 67:1)
locus saxo quadrato saeptus atque arcis in modum emunitus capitur ab iuventute quae praesidio eius loci adtributa erat mittuntque nuntios in Achradinam horrea frumentumque in senatus potestate esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 276:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION