라틴어 문장 검색

Solummodo superstitio nostris temporibus eo provecta est ut primae classis sicarii lanis obfirmatis minime cedant, atque decreta votiva, etiam in re sanguinaria, consuetudinis vires exaequent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:8)
Geometrica medietas popularis quodammodo et exaequatae civitatis est. Namque vel in maioribus vel in minoribus aequali omnium proportionalitate componitur, et est inter omnes paritas quaedam medietatis aequum ius in proportionibus conservantis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quae medietates quibus rerum publicarum statibus comparentur 1:2)
Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram, qua uos uerae dignitatis ac potestatis inscii caelo exaequatis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:1)
Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite uilia mirari.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:16)
uulpeculis exaequetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:14)
Hic alternis non solum morti mortem exaggerabant, sed tumulos tumulis exaequabant.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:11)
Ipse Pompeius, ab inimicis Caesaris incitatus, et quod neminem dignitate secum exaequari volebat, totum se ab eius amicitia averterat et cum communibus inimicis in gratiam redierat, quorum ipse maximam partem illo affinitatis tempore iniunxerat Caesari;
(카이사르, 내란기, 1권 4:5)
Hic cognosci licuit, quantum esset hominibus praesidii in animi firmitudine.
(카이사르, 내란기, 3권 28:5)
Neque enim iis nostrae rostro nocere poterant (tanta in iis erat firmitudo), neque propter altitudinem facile telum adigebatur, et eadem de causa minus commode copulis continebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장8)
quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis, tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura ut, quo maior vis aquae se incitavisset, hoc artius inligata tenerentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장7)
cum gesta superni curriculi totosque diu perspexerit actus, exaequat damnum meritis et muta ferarum cogi vincla pati.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:284)
Sexto anno, quos primos mutavit, exaequat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 5:5)
sed referendum iam animum ad firmitudinem, ut quondam divus Iulius amissa unica filia, ut divus Augustus ereptis nepotibus abstruserint tristitiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 6장6)
ceterum Tiberius per omnis valetudinis eius dies, nullo metu an ut firmitudinem animi ostentaret, etiam defuncto necdum sepulto, curiam ingressus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장3)
tributum iis Drusus iusserat modicum pro angustia rerum, ut in usus militaris coria boum penderent, non intenta cuiusquam cura quae firmitudo, quae mensura, donec Olennius e primipilaribus regendis Frisiis impositus terga urorum delegit quorum ad formam acciperentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION