라틴어 문장 검색

Horum obstinatione libertatem temeritas, constantiam audacia praeceps, eloquentiam inanis quaedam imitatur affluentia loquendi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 10:1)
Eisdemque diebus exagitatus ratione gemina Valens, quod Lentienses compererat superatos, quodque Sebastianus subinde scribens facta dictis exaggerabat, e Melanthiade signa commovit, aequiperare facinore quodam egregio adulescentem properans filium fratris, cuius virtutibus urebatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 1:1)
Tunc reddito exodi codice crimen ebrietatis, quantum tempus sinebat, exaggerans sumpsi apostolum Paulum et inter quae peccata posita esset, ostendi legens illum locum:
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 5:1)
Cum te matris utero produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus foui et, quod te nunc impatientem nostri facit, fauore prona indulgentius educaui, omnium quae mei iuris sunt affluentia et splendore circumdedi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:7)
sed si, quod naturae satis est, replere indigentiam uelis, nihil est quod fortunae affluentiam petas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:10)
Nunc stuporem meum deus rector exaggerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:8)
Hic alternis non solum morti mortem exaggerabant, sed tumulos tumulis exaequabant.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:11)
Ea porro sic debet fieri, ne radices satorum laedantur et ut potius adobruantur cumulisque exaggerentur, ut latius se frutex culmi diffundat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 8:2)
maximeque temporibus his, quibus parturiunt, pluribus stramentis exaggerandum est aviarium, quo tutius integri fetus excipiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 9:1)
atque ille, quamquam prompto ad capessendos honores aditu, Maecenatem aemulatus sine dignitate senatoria multos triumphalium consulariumque potentia antiit, diversus a veterum instituto per cultum et munditias copiaque et affluentia luxu propior.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 30장5)
ut primum tantae altitudinis obfusam oculis caliginem disiecit, militariter locutus laeta omnia et affluentia excepit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장5)
omnisque diligentia munditiam, non affluentiam affectabat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 13장 5:2)
exhauriendas esse regiones, ut illud spatium exaggeraretur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 19:4)
Sed ne sic quidem mitigatus caedi silvas iubet adgestaque humo e montibus planitiem ramis inpeditam exaggerari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 23:1)
et quantis qualibusque consiliis et responsis, observata sinceritate consortii, nostra Fraternitas decenter procedendo indigeat, et examinatis que tangimus, ubi forte contra debitam celeritatem defecisse despicimur, ut affluentia vestre Benignitatis indulgeat deprecamur.
(단테 알리기에리, Epistolae 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION