라틴어 문장 검색

Et quoniam inedia gravi afflictabantur, locum petivere Paleas nomine, vergentem in mare, valido muro firmatum, ubi conduntur nunc usque commeatus, distribui militibus omne latus Isauriae defendentibus assueti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 13:1)
Hanc regionem praestitutis celebritati diebus, invadere parans dux ante dictus, per solitudines Aboraeque amnis herbidas ripas, suorum indicio proditus, qui admissi flagitii metu exagitati, ad praesidia descivere Romana, absque ullo egressus effectu, deinde tabescebat immobilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 4:1)
Ire enim ipse compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul et feritas, et alioqui coalito more in ordinarias dignitates asperum semper et saevum, ut satisfaceret, atque monstraret, quam ob causam annonae convectio sit impedita.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 4:2)
Constantium vero exagitabant assidui nuntii, deploratas iam Gallias indicantes, nullo renitente ad internecionem barbaris vastantibus universa;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 1:2)
Adesto igitur laborum periculorumque particeps, et tutelam ministerii suscipe Galliarum, omni beneficentia partes levaturus afflictas:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 13:1)
equorumque plurimi ex usu castrati, ne aut feminarum visu exagitati, raptentur, aut in subsidiis ferocientes, prodant hinnitu densiore vectores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 2:2)
His temporibus Isauri diu quieti post gesta quae superior continet textus, temptatumque Seleuciae civitatis obsidium, paulatim reviviscentes, ut solent verno tempore foveis exsilire serpentes, saltibus degressi scrupulosis et inviis, confertique in cuneos densos per furta et latrocinia finitimos afflictabant, praetenturas militum (ut montani) fallentes, perque rupis et dumeta ex usu facile discurrentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 13장 1:1)
Nocte vero coeptante, in apertum erupere discidium, incitatisque animis, ut quemque insperata res afflictabat, ad tela convertuntur et manus, fremituque ingenti omnes petiverunt palatium, et spatiis eius ambitis, ne ad evadendi copiam quisquam perveniret, Augustum Iulianum horrendis clamoribus concrepabant, eum ad se prodire destinatius adigentes, exspectareque coacti, dum lux promicaret, tandem progredi compulerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 14:1)
Afflictabant tamen multo vehementius Persas ictus varii ballistarum, tamquam per transennam a clivis structilibus decurrentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 22:1)
statimque diversorum missilium nube exagitatus oppetisset tormento murali, ni vulnerato , qui eius haerebat, ipse scutorum densitate contectus, evitato magno discrimine, discessisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 6:2)
Dimoto itaque longius principe, Procopius aerumnis diuturnis attritus, et vel atrocem mortem clementiorem ratus malis quibus afflictabatur, aleam periculorum omnium iecit abrupte, et extrema iam perpeti nequaquam timens, praeeunte perdita ratione, facinus adoritur audacissimum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 12:1)
Hic praefectus exagitatus est motibus crebris, uno omnium maximo, cum collecta plebs infima domum eius prope Constantinianum lavacrum iniectis facibus incenderat et malleolis, ni vicinorum et familiarum veloci concursu a summis tectorum culminibus petita saxis et tegulis abscessisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 8:1)
qui tunc magis in suscepta parte iustitiae permanebat, cum eum recta monentem, exagitaret minax imperator et nimius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 14:3)
At in Isauria, globatim per vicina digressi praedones, oppida villasque uberes libera populatione vexantes, magnitudine iacturarum Pamphyliam afflictabant et Cilicas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 6:1)
Acri igitur partium spiritu, conflictus cuspidibus temptatur infestis, et hinc arte belli doctior miles, inde licet feroces sed incauti barbari dexteris coiere collatis, quos latius sese pandens exercitus, infusis utrimque cornibus afflictabat, per fremitus territos, et equorum hinnitus, et tubas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION