라틴어 문장 검색

Abolenda nobis natio molestissima, cuius in gladiis nondum nostrae propinquitatis exaruit cruor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 19:2)
Prorsus enim sic agebatur, ut nec in alienis malis quorumdam exarescerent lacrimae:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 39:2)
alii nauseam horridae carnis, dum excoquitur, intentius despectantes, ut discissarum pecudum exta rimari cum anatomicis Democritum putes, docentem quibus modis posteritas mederi doloribus possit internis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 34:2)
"nec enim, ut reor, aevo longiore maturatae tibi in ista sancta canitie miseratio prorsus exaruit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:5)
Argentum ergo in Carthaginiensi foedere putum dictum est quasi exputatum excoctumque omnique aliena materia carens omnibusque ex eo vitiis detractis emaculatum et candefactum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 10:1)
eo flatu aquam omnem in locis in quibus colebant exaruisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 6:1)
Id quod vulgo experiri licet in fornacibus quae ferrum excoquunt, in quibus ignis ex fasciculis et ramis arborum non est admodum utilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:9)
Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis hominum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장12)
Computruerunt semina subtus glebas suas, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, eo quod exaruit triticum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장17)
Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit.
(불가타 성경, 요나서, 4장7)
— Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi conuenientibus innasci locis, ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:5)
qui tamen fontes a quibusdam praesidiis aberant longius et celeriter aestibus exarescebant.
(카이사르, 내란기, 3권 49:7)
Quo facto repente perennis exaruit fons tantamque attulit oppidanis salutis desperationem, ut id non hominum consilio, sed deorum voluntate factum putarent. Itaque se necessitate coacti tradiderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 44장5)
Ea res et levis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장57)
Ea res et leuis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION