라틴어 문장 검색

Sed et si hanc quam dicis regulam amor sine omni exceptione servaret illaesam, scilicet ut omnis semper, qui amat, ametur, alterius regulae cursui occurreret naturali.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:26)
Ideoque quum videam vos omnino in amoris arte instructam, vestram in amore deposco doctrinam ut me scilicet docere dignetur gratia vestra quae sint ea quae exiguntur in amore praecipua, id est, quae constituant hominem amore dignissimum, quia, quum instructus fuero, nullius me poterit erroris obumbrare defensio vel occasio excusare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 8:3)
Iusta igitur a vobis me tuetur defensionis occasio, ne generis inaequalitas vestrum possit impedire propositum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 4:4)
Mirandum est nimis super prudentia vestra quae tam incauta nititur se defensione munire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 5:2)
Et hoc est illud generale vitium, quod cunctos inficit homines, et quod causam dedit edicto ut praefato proverbio haec induceretur exceptio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:6)
Cuius mulier nolens assentire consilio tali se defensione tuetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:3)
Et haec non reperitur regula fallax sed omni exceptione carere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:7)
Et multa convicinarum [et] mulierum inopia et earum inordinata paupertas sibi videtur opulentia affluens et abundans copia rerum, unde muliebrem tantummodo sexum proverbium antiquum voluisse credimus sine omni exceptione notare quod ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 28:3)
Nam illud proverbium antiquum omni videtur exceptione carere in feminis, scilicet:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:8)
Unde illud sapientis eloquium sine omni exceptione locum sibi meruit in feminis invenire, scilicet:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 35:2)
sed ab hujus universitatis regula, solus homo anomala exceptione excluditur, qui pudoris trabea denudatus, impudicitiaeque meretricali prostibulo prostitutus, in suae dominae majestatem, litis audet excitare tumultum, imo etiam in matrem intestini belli rabiem inflammare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:3)
Et, quae gladio Atropos universa demetenti solebat clypeum defensionis opponere, jam eidem stabilitate conciliationis mutuo foedere ligatur, fatique falcem in messem humani generis nimium excursare permittens, damnum nulla novi seminis pensat origine;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:44)
Horum autem hominum aut verborum solemnis pompositas, aut suspicionis mater taciturnitas, aut quaedam actus specificatio, aut insolens gestus exceptio, aut nimia corporis corruptio exterius interiorem arguit superbiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:2)
Alii interioris superbiae gestus, exterioris gestus exceptione figurant:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:14)
hunc scelerum torrentem nemo obice defensionis castigat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION