라틴어 문장 검색

Quare universi in ea viri belligeri nimium attriti, et obstupefacti inopinato [0545C] excidio, vix a mortis elapsi sunt periculo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 30:4)
Ubi fortuito sibi nuntius occurrii, referens quod Meravis, secundus a rege Babyloniae, et universa multitudo gentilium, ut arena maris innumerabilis, ex mandato regis jam ad Ascalonem navigio descenderunt, arma, escas et armenta infinita adduxerunt, omnemque belli apparatum copiosum, et quod urbem Jerusalem et exsules Christianos obsidere decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 82:2)
O dux illustrissime, nunc reminiscere quomodo tuo praecepto huc obses et exsul inter barbaras nationes et viros impios transmissus sum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:5)
sed invidia et avaritia Botheri ab hac ejecti, sumus facti exsules:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:6)
otiosus et negligens, morae poenam Aegypti soluturus excidio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 2:6)
Sicut enim levites mundanis voluptatibus abdicatus, exsul est culpae, ita sanguinis reus, fugitivus est patriae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:4)
atque inde vita numeratur, ubi ante mortis numerus ad consummationem mundi et humani generis excidium computabatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:11)
Minatur supplicium, sed non permittit excidium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:4)
Proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames, amplificatis viribus, ardore incohibili in excidium urbium matris Seleuciae efferebantur, quam comes tuebatur Castricius, tresque legiones bellicis sudoribus induratae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 14:1)
Aiunt quidam paucos post excidium Troiae fugitantes Graecos ubique loca haec occupasse tunc vacua.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 5:1)
Sarmatas dominos olim, tum exules, et Quados, Pannoniarum et Moesiae vastatores, ad obsides dandos et captivos reddendos compellit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장2)
atque exulibus Sarmatis, in libertatem avitasque sedes restitutis, regem imposuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장3)
Infidis attritis stratisque, exsules populos (licet mobilitate suppares ) acturos tamen paulo verecundius, tandem reductos in avitis sedibus collocavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 24:2)
Pars, quae orientem spectabat, Chionitis evenit, qua funestus nobis ceciderat adulescens, cuius manibus excidio urbis parentari debebat, Gelani meridiano lateri sunt destinati, tractum servabant septentrionis Albani, occidentali portae oppositi sunt Segestani, acerrimi omnium bellatores, cum quibus elata in arduum specie elephantorum agmina rugosis horrenda corporibus, leniter incedebant, armatis onusta, ultra omnem diritatem taetri spectaculi formidanda, ut rettulimus saepe.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 3:2)
Horum campiductoribus, ut fortium factorum antesignanis, post civitatis excidium, armatas statuas apud Edessam in regione celebri locari iusserat imperator, quae ad praesens servantur intactae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION