라틴어 문장 검색

in hunc postea deprecantem non ultra uerba excanduit, et quidem totidem fere atque eadem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 14장 1:3)
erubuit nempe haec ceu fastidita, repulsa, nec Stheneboea minus quam Cressa, excanduit, et se concussere ambae, mulier saevissima tunc est, cum stimulos odio pudor admovet.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X132)
Sed non minus Numantini quam Caudini illius foederis flagrans ignominia aut pudore populus Romanus dedecus quidem praesentis flagitii deditione Mancini expiavit, ceterum duce Scipione, Carthaginis incendiis ad excidium urbium inbuto, tandem etiam in ultionem excanduit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 7:1)
fervorem autem quo animus excandescit excitaturque alias ad iram alias ad virtutes nonnumquam ad temporalis furoris excessum, per quas res etiam bella nascuntur, Martem cognominaverunt, cuius vim poeta exprimendo et similitudini ignis adplicando ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 6:2)
Exclamatio, quae apud Graecos ἐκφώνησις dicitur, movet pathos.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 17:1)
'tantaene' quasi exclamatio est mirantis, cum es ipsa narratione sententiam trahentes nostram personam interponimus, ut 'tanton' placuit concurrere motu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 114)
non nulli 'tantaene' legunt, ut interrogatio sit potius quam exclamatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 115)
hac enim exclamatione et miseriae auctu benivolum sibi iudicem fecit, querelae autem novitate attentum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6912)
sane exclamatio eo pertinet, quod tanta fuerat vis consecrationis in porta Troiana, ut etiam post profanationem ab ingressu hostes vetaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2412)
improbe amor exclamatio a poeta contra amorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4121)
pro ivppiter aut irascentis exclamatio est, ut in Terentio pro supreme Iuppiter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5901)
tormenti genus exclamatio est inventi supplicii, et etiam detestatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4871)
nefas exclamatio est, quasi 'pro nefas'!
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6881)
ut 'mea fata' per exclamationem dictum sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1608)
et auxit quod amisit, et socios adiecit cum exclamatione 'haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt tempore'. ideo se contra Veneris filium excusat pugnare;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 24318)

SEARCH

MENU NAVIGATION