라틴어 문장 검색

et auxit quod amisit, et socios adiecit cum exclamatione 'haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt tempore'. ideo se contra Veneris filium excusat pugnare;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 24318)
'o' autem dolentis est exclamatio, et intellegimus inmoratam esse illic eius orationem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4155)
hev autem doloris exclamatio est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8422)
tanton' placvit concurrere m. i. apostropha cum exclamatione ad Iovem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5031)
nec fuit indignum superis quasi exclamatio est ad deos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4911)
nam, ut etiam Donatus dicit, tragicum est et ultra carmen georgicum, si accipiamus, 'pro qua mercede' exclamationem esse, ut sit, pro quanta hoc mercede fecerunt!
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1503)
sic intervallis, exclamationibus, voce suavi et canora, admirando inridebat, calebat in agendo, ut ea quae deerant non desiderarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장4)
quamquam illa ipsa exclamatio "non potest melius" sit velim crebra;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 101:3)
Est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio et contrarium et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et imminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio et permissio et rursum alia dubitatio et improvisum quiddam et dinumeratio et alia correctio et dissipatio et continuatum et interruptum et imago et sibi ipsi responsio et immutatio et diiunctio et ordo et relatio et digressio et circumscriptio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 207:1)
aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel questionis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 2:9)
primum quod deforme arbitrabar, cui assurge cui loco cedere omnes oporteret, hunc omnibus sedentibus stare, et qui iubere posset tacere quemcumque, huic silentium clepsydra indici, et quem interfari nefas esset, hunc etiam convicia audire et si inulta pateretur inertem, si ulcisceretur insolentem videri.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 2:2)
talia principibus dicta interfantibus ille prosequitur magnisque tubam concentibus inflat;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 223)
" Nec plura querentem passa Venus medio sic interfata dolore est:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 24:8)
est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio, contrarium et dissolutum, et declinatio et reprehensio, et exclamatio et imminutio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 35:1)
aut multis modis contrariis relata contraria, aut cum gradatim sursum versus reditur, aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid praetereuntes, cur id faciamus, ostendimus, aut cum corrigimus ipsos quasi reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel conquestionis, aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION