라틴어 문장 검색

Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,sedatum celeres, agilem nauumque remissi;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1843)
liberius sidixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuriscum venia dabis:
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장57)
est brevitate opus, ut currat sententia neu seinpediat verbis lassas onerantibus auris, et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,defendente vicem modo rhetoris atque poetae,interdum urbani, parcentis viribus atqueextenuantis eas consulto.
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장10)
Exclamatio, quae apud Graecos ἐκφώνησις dicitur, movet pathos.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 17:1)
Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae Festosque lusus et licentiam volgi, Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr12)
Lex haec carminibus data est iocosis, Ne possint, nisi pruriant, iuvare.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXV5)
Verona docti syllabas amat vatis, Marone felix Mantua est, Censetur Aponi Livio suo tellus Stellaque nec Flacco minus, Apollodoro plaudit imbrifer Nilus, Nasone Paeligni sonant, Duosque Senecas unicumque Lucanum Facunda loquitur Corduba, Gaudent iocosae Canio suo Gades, Emerita Deciano meo:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXI1)
Ecce nocet vati Musa iocosa suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXII2)
'tantaene' quasi exclamatio est mirantis, cum es ipsa narratione sententiam trahentes nostram personam interponimus, ut 'tanton' placuit concurrere motu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 114)
non nulli 'tantaene' legunt, ut interrogatio sit potius quam exclamatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 115)
hac enim exclamatione et miseriae auctu benivolum sibi iudicem fecit, querelae autem novitate attentum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6912)
sane exclamatio eo pertinet, quod tanta fuerat vis consecrationis in porta Troiana, ut etiam post profanationem ab ingressu hostes vetaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2412)
improbe amor exclamatio a poeta contra amorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4121)
pro ivppiter aut irascentis exclamatio est, ut in Terentio pro supreme Iuppiter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5901)
tormenti genus exclamatio est inventi supplicii, et etiam detestatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4871)

SEARCH

MENU NAVIGATION