라틴어 문장 검색

Quae quattuor quamquam inter se colligata atque implicata sunt, tamen ex singulis certa officiorum genera nascuntur, velut ex ea parte, quae prima discripta est, in qua sapientiam et prudentiam ponimus, inest indagatio atque inventio veri, eiusque virtutis hoc munus est proprium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 21:1)
Itemque illa, quae sunt alterius generis, quae tota ab oratore pariuntur, excogitationem non habent difficilem, explicationem magis inlustrem perpolitamque desiderant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 120:1)
indagatio ipsa rerum cum maximarum tum etiam occultissimarum habet oblectationem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 171:4)
illa vis quae tandem est quae investigat occulta, quae inventio atque excogitatio dicitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 61:1)
inde est indagatio nata initiorum et tamquam seminum, unde essent omnia orta generata concreta, quaeque cuiusque generis vel inanimi vel animantis vel muti vel loquentis origo, quae vita, qui interitus quaeque ex alio in aliud vicissitudo atque mutatio, unde terra et quibus librata ponderibus, quibus cavernis maria sustineantur, qua omnia delata gravitate medium mundi locum semper expetant, qui est idem infimus in rutundo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 69:3)
finis βούλησισ, voluntas 367 13 Caecitas 35817 453 20456 6 caelum 239 18 247 22 carere 262 2263 7. 22 cautlo, cavere (εὐλάβεια) 367 26 395 21 cerebrum 227 5 229 20 238 7 247 17 χαρά v. ἡδονή χρήσιμοσ 325 13 cogitatio = excogitatio 250 17 commentatio (μελέτη) 255 12 301 27 335 13 cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.43)
37724 4093, ratio bene vivendi 435 5 436 1525 εὐλάβεια v. cautio *εὐεμπτωσία v. proclivitas exanimatio 370 18 (367 28) excandescentia, θύμωσισ 371 8 excogitatio (cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.80)
ingeniosus 258 12 377 25 inhospitalitas 373 12 374 1 inimicitia (κότοσ) 371 10 initlorum indagatio 435 19 innocentia (ἀβλάβεια) 325 15 inopinatus, inprovisus, insperatus v. ἀπροσδόκητοσ inpotentia 378 12 insania 318 13 320 6. 12 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.104)
Ergo veteres architecti naturae vestigia persecuti indagationibus vocis scandentis theatrorum perfecerunt gradationes, et quaesierunt per canonicam mathematicorum et musicam rationem, ut, quaecumque vox esset in scaena, clarior et suavior ad spectatorum perveniret aures.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장23)
Ita ex his indagationibus mathematicis rationibus fiant vasa aerea pro ratione magnitudinis theatri, eaque ita fabricentur, ut, cum tangantur, sonitum facere possint inter se diatessaron, diapente ex ordine ad disdiapason.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION