라틴어 문장 검색

Gratias ago plurimum quod me litteris tuis exhilarare dignatus es et certum facere de salute vestra.
(아우구스티누스, 편지들, 36. (A. D. 413 Epist. CXLVI) Domino Dilectissimo et Desiderantissimo Fratri Pelagio Augustinus In Domino salutem1)
Accipit autem inconstantissimo vultu et maestissimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 8:1)
9. Regina ista inter exempla fortunae insigniter inconstantis, et adversa cum prosperis saepe alternantis, reponi possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:1)
Durantibus cum Scotia induciis, quidam iuvenes nobiles ex Scotia ad oppidum Norhami venerunt, ibique cum quibusdam ex familiaribus suis Anglis, se exhilararunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:2)
Hoc illis incredible videtur qui axioma illud non norunt, animum humanum magis exhilarari et refici progrediendo in rebus parvis quam consistendo in rebus grandibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:11)
Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
(불가타 성경, 집회서, 36장24)
Leuis atque inconstans studia permutat:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:21)
lecto etiam et conclavi cultiore, lusu, ioco, ludis, lascivia, per quae mens exhilaretur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장21)
lecto etiam et conclaui cultiore, lusu, ioco, ludis, lasciuia, per quae mens exhilaretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 5:3)
lecto etiam, et conclavi cultiore, lusu, joco, ludis, lascivia, per quae mens exhilaretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 5:4)
deinde ludens malum et inconstans in eligendo genere dicendi ingenium eius, addit haec:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 2:5)
Exhilarant ipsos gaudia nostra deos.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIX3)
vel 'saltem' 'si aliter non potest'. et hic ostendere vult Didonem, ut est mos inconstantibus animis, prae amore id agere invidiose, quasi a legitimo marito deseratur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3274)
quamvis alii dicant, ideo myrtum Veneri dicatam, quia cum e mari exisset ne nuda conspiceretur, conlatuit in myrto, vel quia fragilis est arbor ipsa, ut amor inconstans, vel quia iucundi odoris, ut sic positae quoniam suavis miscetis odores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 728)
vel quia fragilis est, ut amor inconstans:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 622)

SEARCH

MENU NAVIGATION