라틴어 문장 검색

Ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus, multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit quid ex his quae apud veteres acciderunt timuerim docere succincte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 2:1)
Hoc nuntiato, princeps ante dicti fuga perculsus, quem elaqueatum fidem rupturum existimabat, cum sagittariis mille succinctis et levibus, Danielum mittit et Barzimerem, revocaturos eum -comitem unum, alterum scutariorum tribunum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 11:1)
"Exhorruit Myrmex inauditum facinus et occlusis auribus effugit protinus:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:20)
Repentino malo perturbatus adulescens quamquam tale facinus protinus exhorruisset, non tamen negationis intempestiva severitate putavit exasperandum, sed cautae promissionis dilatione leniendum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:1)
Hic incinctus balteo militem gerebat,illum succinctum chlamyde crepides et venabula venatorem fecerant, alius soccis obauratis inductus serica veste mundoque pretioso et attextis capiti crinibus incessu perfluo feminam mentiebatur.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:2)
Vehementer exhorruit et nobis hoc visum esse miratus est, nulla re alia permotus nisi ipsa specie foeda, non nostra sed cuiuslibet vita ac moribus indignissima.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:7)
Candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates et gurgite in alto A!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 2:2)
Legati enim hoc veluti scopulum quendam exhorruerunt, satis scientes illud postulatis suis maximum obfutrurum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:30)
quae virginis os et vultum extulit, ad uterum vero monstra latrantia succingebantur et adhaerebant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:15)
Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem?
(불가타 성경, 집회서, 36장28)
Et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigas et succinxit se arma bellica sua et proelia constituit protegens castra gladio.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장3)
itaque illam uideas uentosam fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius aduersitatis exercitatione prudentem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:9)
stat tamen atque alias succingit lena ministras dilectumque diu quamvis longaeva lupanar circuit et retinent mores, quod perdidit aetas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:63)
Obstrepuere avium voces, exhorruit annus nomen, et insanum gemino proclamat ab ore eunuchumque vetat fastis accedere Ianus:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:188)
spado Romuleo succinctus amictu sedit in Augustis laribus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION