-
ut communio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis in Christum;
- 우리 안에 있으면서 우리를 그리스도께 이끌어 주는 모든 선을 깨달아, 그대가 더욱 활발히 믿음에 동참할 수 있기를 빕니다. (불가타 성경, 필레몬에게 보낸 서간 1:6)
-
et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur: " Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini neque deficias, dum ab eo argueris:
- 여러분은 하느님께서 여러분을 자녀로 대하시면서 내리시는 권고를 잊어버렸습니다. “내 아들아, 주님의 훈육을 하찮게 여기지 말고 그분께 책망을 받아도 낙심하지 마라. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 12장5)
-
Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus.
- 선행과 나눔을 소홀히 하지 마십시오. 이러한 것들이 하느님 마음에 드는 제물입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 13장16)
-
Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim perpaucis scripsi vobis.
- 형제 여러분, 이렇게 간단히 적어 보내니 이 격려의 말을 잘 받아들이기 바랍니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 13장22)
-
Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem;
- 만일 우리가 하느님과 친교를 나눈다고 말하면서 어둠 속에서 살아간다면, 우리는 거짓말을 하는 것이고 진리를 실천하지 않는 것입니다. (불가타 성경, 요한의 첫째 서간, 1장6)
-
si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato.
- 그러나 그분께서 빛 속에 계신 것처럼 우리도 빛 속에서 살아가면, 우리는 서로 친교를 나누게 되고, 그분의 아드님이신 예수님의 피가 우리를 모든 죄에서 깨끗하게 해 줍니다. (불가타 성경, 요한의 첫째 서간, 1장7)
-
quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo.
- 우리가 보고 들은 것을 여러분에게도 선포합니다. 여러분도 우리와 친교를 나누게 하려는 것입니다. 우리의 친교는 아버지와 또 그 아드님이신 예수 그리스도와 나누는 것입니다. (불가타 성경, 요한의 첫째 서간, 1장3)
-
Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute; sive exhortamur, pro vestra exhortatione, quae operatur in tolerantia earundem passionum, quas et nos patimur.
- 우리가 환난을 겪는 것도 여러분이 위로와 구원을 받게 하려는 것이고, 우리가 위로를 받는 것도 여러분이 위로를 받게 하려는 것입니다. 이 위로는 우리가 겪는 것과 똑같은 고난을 여러분도 견디어 나아갈 때에 그 힘을 드러냅니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 1장6)
-
Constat quippe philosophos necdum divinos, id est sacre lectionis /f.4va/ exhortationibus intentos, continentie decore maxime polluisse.
- (피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:7)
-
" Quod si nec Apostoli consilium nec sanctorum exhortationes de tanto matrimonii iugo susciperem saltem, inquit, philosophos consulerem, et que super hoc ab eis vel de eis scripta sunt attenderem;
- (피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:15)
-
Quale illud est beati Jheronimi, in primo Contra Jovinianum, ubi scilicet commemorat Theophrastum, intolerabilibus nuptiarum molestiis assiduisque inquietudinibus ex magna parte diligenter expositis, uxorem sapienti non esse ducendam evidentissimis rationibus abstruxisse, ubi et ipse illas exhortationis philosophice rationes tali fine concludens:
- (피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:17)
-
Quod si charitas qua diligit Pater Filium, et Patrem diligit Filius ineffabiliter communionem amborum demonstrat, quid convenientius quam ut ille proprie dicatur charitas quae spiritus est communis amborum?
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:18)
-
Spiritus sanctus quaedam Patris Filiique communio est, et ideo fortasse sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:23)
-
Ut ergo ex homine quod utrisque convenit, utrisque communio significetur, vocatur donum amborum Spiritus sanctus.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:24)
-
) Constat quippe philosophos maxime continenter vixisse, atque ad continentiam tam scriptis quam exemplis multas nobis exhortationes reliquisse.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:5)