라틴어 문장 검색

Ingens exin oborta est epulonum expectatio:
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:19)
Nec iuvenis sororis suae mortem tam miseram et a qua minime par erat illatam aequa tolerare quivit animo, sed medullitus dolore commotus acerrimaeque bilis noxio furore perfusus exin flagrantissimis febribus ardebat, ut ipsi quoque iam medela videretur necessaria.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:2)
Exin permixtus agmini religioso procedens comitabar sacrarium totae civitati notus ac conspicuus, digitis hominum nutibusque notabilis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:2)
Exin gaudio delibuti populares thallos, verbenas, corollas ferentes, exosculatis vestigiis deae quae gradibus haerebat argento formata, ad suos discedunt Lares.
(아풀레이우스, 변신, 11권 17:5)
Gemitus et singultus, membrorumque convulsiones, oris pallor, amici flentes et atrata funera, cum similibus, haec sunt quae mortem ostentant terribilem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:10)
atque ubi colonias transgrederentur, atrata plebes, trabeati equites pro opibus loci vestem odores aliaque funerum sollemnia cremabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장4)
Lepidi iuuenis, deinde Varronis Murenae et Fanni Caepionis, mox M. Egnati, exin Plauti Rufi Lucique Pauli progeneri sui, ac praeter has L. Audasi falsarum tabularum rei ac neque aetate neque corpore integri, item Asini Epicadi ex gente Parthina ibridae, ad extremum Telephi, mulieris serui nomenculatoris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 19장 1:2)
exin Raeticum Vindelicumque bellum, inde Pannonicum, inde Germanicum gessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 1:4)
exin patri gratias in senatu egit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 7장 2:2)
uarie agitauit, Parthosne an Galbam supplex peteret, an atratus prodiret in publicum proque rostris quanta maxima posset miseratione ueniam praeteritorum precaretur, ac ni flexisset animos, uel Aegypti praefecturam concedi sibi oraret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 2:3)
cumque exterritus luce prima ad expiandum somnium, praemissis qui rem diuinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil inuenit praeter tepidam in ara fauillam atratumque iuxta senem in catino uitreo t[h]us tenentem et in calice fictili merum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 2:4)
"Exin fama de mendacio, quae, cum ad matrones pervenerit et earum linguis fuerit ventilata, provincias penetrat."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:27)
Postremo speculis in aqua splendoreque in omni quae cumque apparent nobis simulacra, necessest, quandoquidem simili specie sunt praedita rerum, exin imaginibus missis consistere eorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 4:3)
Is tamen Crassus, vir censorius, nam cum Cn. Domitio censor fuit, cum supra ceteros disertus haberetur essetque inter clarissimos cives princeps, tamen murenam in piscina domus suae mortuam atratus tamquam filiam luxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 4:1)
sane notandum, quod interdum ubi inducit minorem festinantem parere, maiori respondentem eum non facit, ut hoc loco Cupidinem, ut in quarto ille patris magni parere parabat imperio, et in septimo exin Gorgoneis Alecto infecta venenis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6892)

SEARCH

MENU NAVIGATION